Charter Document - 02340239
Charter Number: | 02340239 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1144 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Quum longua temporum intercapedine res gestas intercipit oblivio que in tempora secutura transmitti volumus scripto commendare curamus Ea propter ego Hugo Autissiodorensis episcopus notum fieri volo presentibus et futuris quod calumpniam quam Menfredus Letericus Reinaudus et Ogerius filii Landrici in molendino et in terra et in pratis que sunt apud Charentenai faciebant ex toto dimiserunt et in manu Agnetis abbatisse et tocius conventus Sancti Juliani guerpiverunt Concesserunt etiam quod si soror eorum aliquid super hec calumpniari voluerit ipsi jure predicto conventui acquitarent Hujus rei testes domnus Garinus monachus episcopi Stephanus canonicus Sancti Stephani Urricus prior Sancti Amatoris Stephanus Bernoardus Bernardus presbiter Sancti Martini Herveus prepositus episcopi Ollannus cellerarius Goscelinus Marescauz Gaufridus gener ejus Ato filius Ollanni Isembardus de Charentenai Bovo filius ejus Ildebertus prepositus Sancti Juliani Guido maior Radulfus pistor Odo pelliparius Actum est hoc Autissiodorum in casa abbatisse Sancti Juliani anno ab Incarnatione Domini MCXLIIII Innocentio papa II regnante Ludovico rege Francorum et duce Aquitanorum Hugone presule Guillelmo consule Hugone cancellario