Charter Document - 02340236
| Charter Number: | 02340236 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1144 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Lucius episcopus servus servorum Dei dilecto filio abbati S Germani Autissiodorensis salutem et apostolicam benedictionem Dilectus filius noster Pontius Vizeliacensis abbas ad nostram presentiam veniens questus est quod in quodam nemore tibi et ipsi communi homines suos capi feceris et servientibus comitis Nivernensis incarcerandos tradideris quos cum a te requisisset et habere non posset pro eorum liberatione fide jussores dedit et textum Evangelii tradidit Quod quia contra religionem et fraterne caritatis vinculum factum fuisse cognoscitur per presentia tibi scripta mandamus quatinus dilatione remota et textum Evangelii tam inordinate susceptum ei restituas et fide jussores suos absolvas Postmodum vero si quam adversus ipsum te confidis habere justitiam in presentia venerabilis fratris nostri Godefridi Lingonensis episcopi quod justitia dictaverit obtineas ea quoque que Guiberto servienti tuo ob malivolentiam ipsius abstulisti ei restituas Datum Laterani XI kalendas aprilis
