Charter Document - 02340235
Charter Number: | 02340235 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1144 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit cunctis fidelibus quod ego Giraldus Dei gratia Molismensis abbas assensu capituli nostri convenientia que inter fratrem nostrum Milonem priorem de Nogencio et Galterium monachum Pontiniacensem super terra que dicitur de Burs nuper facta est laudo concedo et presenti pagina confirmo Fuit autem eadem convenientia talis predictus Milo frater noster concessit Galterio suprascripto in usus Pontiniacensis monasterii supradictam terram de Burs quam habebamus de eleemosina Hugonis Venatoris sicut idem Hugo eam tenuerat et idem Milo nuper eam designaverat per Galterium Ruminantem Obolum presentibus Huberto Josberto Gilone Gibaldo milite Ita scilicet concessit jure perpetuo possidendam predicto Pontiniacensi monasterio ut fratres illius singulis annis loci quinque solidos censuales apud Nogencium nobis persolvant in festo Sancti Remigii Actum Molismi in capitulo quarto nonas januarii anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo quarto Lucio secundo pontifice Ludovico Francorum rege et Aquitanorum duce Hugone Senonensi archiepiscopo Guichardo Pontiniacensi abbate Huic et scripto subscripserunt vice totius capituli nostri Guillelmus prior Fredericus subprior Richerius cellararius Ansculfus Thomas Hubertus Norgaudus Guillelmus Petrus Bovo