Charter Document - 02340232

Charter Document - 02340232


Charter Number: 02340232
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1143 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum esse volumus universis hominibus tam presentibus scilicet quam futuris quod Huo filius Aalelmi de Varellis dedit Deo et Beate Marie de Deiloco et canonicis Deo ibidem servientibus partem suam alodiorum et territorii de Geroliis et canonici Margaretam sororem ejusdem Huonis in consortio feminarum sub ipsorum custodia Deo servientium receperunt Donum igitur istud seu eleemosinam prefati Huonis laudaverunt due sorores ipsius Maria et Emmelina Item Petrus filius Bovonis de Varellis dedit Deo et Beate Marie et prefatis canonicis in predicto loco degentibus pro animabus sua et antecessorum suorum partem suam de foresta Vallismauri et de terris et omnibus rebus ad eandem forestam pertinentibus necnon et partem quam habebat in alodiis territorii de Geroliis et unum hominem Obertum nomine una cum familia ipsius Pro tanto itaque beneficio canonici decem libras denariorum predicto Petro in charitate de rebus ecclesie dederunt et eum et matrem ipsius Ermengardem necnon et antecessores ipsius omnis congregatio Deiloci suscepit in omnibus benefactis et orationibus suis Ne igitur prefata ecclesia posset deinceps ab aliquo inquietari ob obtinendam super his rebus perpetuam pacem sigilli nostri authoritate confirmata sunt hec et testium honestorum attitulatione corroborata Testes sunt Wuillelmus archidiaconus Symon thesaurarius Lebaudus canonicus Petrus capellanus noster Sevinus de Veron Vivardus Glavicus et alii quamplures