Charter Document - 02340231

Charter Document - 02340231


Charter Number: 02340231
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1143 - 1168
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus sancte ecclesie filiis quod ego Helias de Malopassu laudavi et libere habendum confirmavi ecclesie Vallis lucentis quicquid tenebat de hereditate antecessorum meorum videlicet omnem terram et nemus quod antecessores mei habuerant apud Poiseium et apud Curgineium et apud Laleium preter homines terram etiam illam que vocatur Armentiere Insuper etiam usuarium in omnibus nemoribus meis ad porcos et ad cetera omnia pecora sua eidem ecclesie concessi Hujus laudationis et confirmationis testes sunt Willelmus archidiaconus et Herveius prepositus frater ejus Rainaldus Sancti Juliani Matheus precentor Salo vicecomes Henricus de Sancto Remigio Hugo prepositus Senonensis Et ut hoc ratum et inconcussum omni tempore habeatur precibus meis sigillo domini Hugonis Senonensis archiepiscopi signatum atque firmatum est