Charter Document - 02340229

Charter Document - 02340229


Charter Number: 02340229
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1143 - 1168
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus christianis quod Fulcho de Laileo in ultima infirmitate sua de qua et mortuus est se ipsum Deo offerens in ecclesia Vallislucensis dedit eidem ecclesie pro anime sue salute XXIII nummos quos ipsi eadem ecclesia Vallislucensis annuali censu debebat XII videlicet de nemore quod vocatur Sorlein octo autem de terra quadam que est juxta viam que tendit Senonas tres vero pro quadam vinea que est Senonis Hoc donum laudavit Maria uxor Fulchonis et Arturius gener ejus et Waureia uxor Arturii et Ermengardis filia predicti Fulchonis Hujus laudationis testes fuerunt Guillelmus Goria Hugo de Laileio et filii ejus Theobaldus et Isembardus Ernaudus de Laileio Manasses filius Stephani et Giraudus et alii plures Et ut hoc ratum et inconcussum omni tempore habeatur precibus predicti Arturii generi Fulchonis sigillo domini Hugonis Senonensis archiepiscopi signatum atque firmatum est