Charter Document - 02340227
Charter Number: | 02340227 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1143 |
Date type: | Internal, A.D., Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis Stephano preposito et canonicis Senonensis ecclesie tam presentibus quam futuris imperpetuum Apostolice sedis amministratione debitoque compellimur pro ecclesiarum statu satagere et que pro ipsarum quiete et utilitate rationabili providentia statuta esse cognoscimus in sua stabilitate firmare Pervenit ad nos quod tempore Henrici quondam archiepiscopi vestri pari voto et communi assensu a vobis statutum sit et a venerabili fratre nostro Hugone archiepiscopo qui nunc per Dei gratiam in ipsius ecclesie regimine presidere dinoscitur confirmatum ut canonici qui apud eandem ecclesiam habitant et in ipsius servitio assidui sunt prebendarum suarum fructum integre et sine diminutione percipiant si vero licentia capituli sui in scolis aut in peregrinatione fuerint aut infirmitate detenti nichilominus accipiant alii vero qui extra ecclesiam commorantur et eidem ecclesie assidue non deserviunt viginti solidos tantum per annum recipiant Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre confirmationis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo terciove commonita si non reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Conservantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Cristi quatinus et hic bone actionis fructum percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen amen amen Ego Innocentius catholice ecclesie episcopus Ego Conradus Sabinensis episcopus Ego Albericus Hostiensis episcopus Ego Stephanus Prenestinus episcopus Ego Igmarus Tusculanus episcopus Ego Hugo Albanensis episcopus Ego Guido sancte Romane ecclesie indignus sacerdos Ego Georgius presbiter cardinalis tituli Calixti Ego Rainerius presbiter cardinalis tituli Sancte Prisce Ego Petrus presbiter cardinalis de titulo Pastoris Ego Goizo presbiter cardinalis tituli Sancte Cecilie Ego Thomas presbiter cardinalis tituli Vestine Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bachi Ego Otto diaconus cardinalis Sancti Georgii ad velum aureum Ego Humbaldus diaconus cardinalis Sancte Marie in Via lata Ego Gerardus diaconus cardinalis Sancte Marie in Dominica Ego Petrus diaconus cardinalis Sancte Marie in Porticu Datum Laterani per manum Gerardi sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis ac bibliothecarii II idus maii indictione VI Incarnationis dominice anno MCXLIII pontificatus vero domini Innocentii II pape anno XIIII