Charter Document - 02340225

Charter Document - 02340225


Charter Number: 02340225
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1143
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Milo de Arviaco notum volo omnibus fieri tam presentibus quam futuris quod quidquid diversis temporibus diversis in locis ecclesie Sancte Marie Pontiniacensis aliquando dederam videlicet quicquid juris in territorio Challiaci sive in proprietate sive in casamentis habebam quinque etiam solidos censuales de pratis que sunt super Asmantiam quorum medietatem in proprio habebam reliqua vero Rainerius de Rupe de me tenebat similiter dimidiam partem Brollii quam ego et predictus Rainerius de Rupe tenebamus et Ulricum et totum tenementum ejus et sex denarios annui census quos persolvebant michi idem ipsi monachi de pratis predicti Ulrici Quod donum rogatu monachorum ejusdem loci hodie recolligo recognosco et in presentia multorum laudo et per presentem cartulam futurorum memorie mando Hujus rei testes sunt Hugo Autisiodorensis episcopus Stephanus abbas Regniaci Herbertus abbas Sancti Petri Vivi Manasses Senonensis archidiaconus Simon thesaurarius Simon cellerarius Simon archidiaconus de Gastineto Rainaldus archidiaconus Pruvinensis Guillelmus archidiaconus Milidunensis Rainaudus archidiaconus Autisiodorensis Boso decanus Sancti Florentini Hulduerius de Arviaco Hugo Bae Julduinus de Turni Stephanus de Solmere Bovo de Chenc Actum Senonis in presentia Hugonis Senonensis archiepiscopi anno ab Incarnatione Domini MCXLIII epacta XIIII concurrente IIII indictione VI regnante Ludovico rege Francorum et duce Aquitanorum