Charter Document - 02340223
Charter Number: | 02340223 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1143 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Hugo Autissiodorensis episcopus notum facio quod Herbertus Crassus de Meriaco et Geltrudis uxor ejus et Galcherius filius eorum concedunt et laudant monachis Sancte Marie Pontiniaci quidquid Henricus de Sancto Florentino et Beatrix uxor sua habuerunt in bosco de Contest et in territorio Sancta Porcarie ex parte Anselli Mamin et quidquid Gibuinus habuit in bosco Sancti Petri et in territorio de Buethel Concedunt et laudant eisdem monachis quidquid idem Herbertus Crassus habuit et clamavit in terra quam Himnardus nepos suus dedit et vendidit ipsis monachis Hec autem terra est inter Ermentionem et Crientum que est communis inter Himnardum et Siguinum de Sancto Florentino Hec facta concessa et laudata sunt ante Hugonem primum abbatem Pontiniaci post episcopum Autissiodori Ad hec fuerunt de monachis Pontiniacensibus Walterius de Meseran cellerarius Warinus Pauper Walterius Buxsacre Hujus rei testes sunt Hato archipresbiter Autissiodori Hugo de Castro Censorio et Wido de Luchi canonici Autissiodorenses Hugo filius Willelmi clerici Calo de Lindri Herveius prepositus episcopi Autissiodorensis Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo tertio Eugenio papa regnante etiam Ludovico rege Francorum et duce Aquitanorum