Charter Document - 02340219

Charter Document - 02340219


Charter Number: 02340219
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1142 - 1168
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Dei gracia Senonensis archiepiscopus notum fieri volo tam futuris quam presentibus quod pater et avus Gaufridi Brutini feudum quod ab ecclesia Sancti Germani Autissiodorensis habebant pertinens ad domum Suncasii eidem ecclesie vendiderunt Postea vero supradictus Gaufridus jus suum quod habebat in prefato feudo donavit et concessit in capitulo Sancti Germani Hujus rei testes sunt XXIX in carta notati Postea idem Gaufridus in presentiam nostram veniens eandem confirmacionem de donacione feudi quam in capitulo Sancti Germani fecerat ante nos fecit istis astantibus qui hujus rei testes sunt scilicet X in carta notati Et ne quis deinceps in futurum super hoc causam posset movere prefatus Gaufridus nos rogavit quatinus auctoritate nostri sigilli hanc donacionem confirmaremus