Charter Document - 02340218

Charter Document - 02340218


Charter Number: 02340218
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1142
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Hugoni Autissiodorensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum ex injuncto a Deo nobis apostolatus officio fratribus nostris tam vicinis quam longe positis paterna nos convenit provisione consulere et ecclesiis in quibus Domino militare noscuntur suam justitiam conservare ut quemadmodum patres vocamur in nomine ita nihilominus comprobemur in opere Ea propter venerabilis frater Hugo episcope tuis justis precibus annuimus et benedictionem abbatis Sancti Germani et ipsius debitam obedientiam et reverentiam in aliis quoque ecclesiis episcopatui Autissiodorensis pertinentibus jus episcopale tibi tuisque successoribus concedimus et apostolica authoritate confirmamus sicut ecclesia tua hactenus habuisse cognoscitur Prohibemus quoque ne aliqua secularis persona clericos in episcopatu tuo pro quolibet crimine judicandi vel puniendi habeat potestatem Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam venire temere tentaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisve sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore extorris districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi quatinus hic bone actionis fructum percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen amen amen [Bene valete] Ego Innocentius catholice ecclesie episcopus subscripsi Ego Stephanus Prenestinus episcopus subscripsi Ego Thomas presbyter cardinalis tituli Vestino S Ego Hubaldus presbyter cardinalis tituli sancte Praxedis S Ego Otto diaconus cardinalis S Georgii ad Velumaureum S Ego Petrus diaconus cardinalis Sancte Marie in Porticu Ego Petrus diaconus cardinalis Sancte Marie in Agro Datum Laterani per manum Gerardi sancte Romane ecclesie cardinalis ac bibliothecarii III kalendas januarii indictione V Incarnationis Domini anno MCXLII pontificatus vero Domini Innocentii II pape anno XIII