Charter Document - 02340216
Charter Number: | 02340216 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1142 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Quoniam minuitur tempore memoria et rebus gestis longevitate succedit oblivio ad reparandum seu conservandum ejusdem memorie bonum Divina providentia presidium concessum est litterarum Harum proinde utentes beneficio posterorum utilitati consulimus dum res nostro tempore gestas venture etati per presentia scripta transmittimus Noverint igitur presentes noverint et futuri quod quidam miles de Tociaco Rainaldus de Narbona quidquid in silvis et nemoribus adjacentibus potestati Sancti Germani que Digia dicitur tam ipse quam homines sui habebat et clamabat injuste se habere et clamare recognovit et jus ecclesie esse asseruit atque in presentia comitis Nivernensis et eorum qui aderant Deo et beato Germano guerpivit et ab hominibus suis ubicumque locorum sint et seipso quieta deinceps fore spopondit Laudaverunt hoc factum filii ipsius Renardi Willelmus Walterius Humbaldus Rainaldus Hugo Insuper simul cum patre promiserunt ut quicumque deinceps hoc pactum aliquo modo transgredi mutare infirmare calumpniari voluerit se omnem omnium calumpniam sedaturos et in omni loco legitimam garantiam se portaturos Habuit autem exinde inde Rainaldus tredecim libras Autissiodorensis monete Actum publice Autisiodoro in curia comitis Nivernensis anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo secundo Innocentio papa secundo presidente Ludovico rege Willelmo consule Hugone presule Gervasio abbate Hujus rei testes sunt ex parte abbatis Hugo de Til et alii novem subsequenter in carta conscripti Item Garnerius prepositus S Germani et alii tres similiter in carta conscripti Ex parte Rainaldi Walterii filius ejus et alii duodecim multique alii