Charter Document - 02340215

Charter Document - 02340215


Charter Number: 02340215
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1142
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Presentium utilitati futurorum memorie consulentes litterarum testimonio confirmare decrevimus pactum quod inter ecclesiam Sancti Florentini de Castello et ecclesiam Sancti Florentini Veteris super donationibus defunctorum apud eandem ecclesiam sepultorum de quibus controversia habebatur statutum est Inter utramque ecclesiam convenit et communi ambarum sanctitum est voluntate ut quicquid ab infirmis pro sepultura ecclesie Sancti Florentini Veteris datum fuerit utrique commune habeatur et equis inter utramque partibus dividatur Quod si aliquis sive vir sive femina intestatus vel de propria salute minus sollicitus obierit donatio que prima pro eo facta fuerit a quocumque vel a quacunque facta fuerit utrique ecclesie sit communis Hujus pacti testes sunt Willermus abbas Sancti Martini Trecensis Walterius Calvus Carmas monachi Pontiniaci Johannes prior Sancti Florentini Adalardus prior Sancti Florentini Veteris Ansellus magister et Philippus prepositus Sancti Germani Acta apud Fontanas anno Verbi incarnati MCXLII epacta III concurrente II regnante Ludovico rege Francorum et duce Aquitanorum Henrico archiepiscopo Senonensi