Charter Document - 02340214

Charter Document - 02340214


Charter Number: 02340214
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1141
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Godefridus Dei gratia Lingonensis episcopus notum facio tam presentibus quam futuris quod discordia erat inter Rogerium de Anceio et Garnerium de Divione et Humbertum de Mons maritos sororum suarum Lucie et Margarite et ecclesiam S Johannis Reomaensis de iis que capiebant in villa Estive Volebat enim Rogerius et illi plus capere quam deberent ibi Cognovit itaque Rogerius in presentia nostra quod ibi deberet habere salvamentum ab abbate et illi ab eo pro sororibus quarum viri erant Fecit autem Rogerius hominium Petro abbati pro salvamento quod tale est in mansis Sancti Johannis [excepta terra que fuit Heriodi et mansis in quibus habitant homines vel habitaturi sunt in quibus clamat Heldierius] singulis annis sextarium hordei vel avene et duo panes et duo membra carnis porcine si porcus in eodem manso nutritus fuerit et occisus Sin autem due galline et sextarium vini quod si vinum desit pro vino dent nummos quantum venditur sextarius apud Rubeum Montem Mansi qui sunt in cemeterio dant dimidium salvamentum Extra cemeterium sunt decem et septem mansi qui similiter dant dimidium salvamentum Si quis hospitatur in aliquo manso S Johannis et non habeat illum integrum dabitur ei extra villam jugerum terre et reddet integrum salvamentum Et si quis mansus in pluribus partibus divisus fuerit et hospitatur ab hominibus tale salvamentum quod debebat antequam divideretur tale postea reddat Annona et vinum reddetur in festo Sancti Martini panis et caro in festo Sanctorum Innocentium vel in die crastina Quod si panis non placet eis pro singulis dabuntur singuli denarii Ministri militum qui hec accipiunt de suo vivant et non de rusticorum et si rustici infra octo dies non dant quod debent facient clamorem famulis abbatis vel ipsi abbati Quod si abbas vel ministri ejus intra quindecim dies post clamorem non faciunt eis justitiam ipsi deinceps per se faciant Et sciendum quod salvamentum istud nusquam reddetur nisi in eadem villa Si vero milites vel ministri eorum propriam justitiam fecerint ibidem vel apud Rubeum Montem ipsam facient et non longius Hoc casamentum laudavit Rogerius et hec consuetudo recognita est in presentia nostra coram multis testibus Ultra hanc consuetudinem que dicta est sub anathemate interdicimus ne milites vel ministri eorum aliquid capere presumant et ut ratum et inconcussum deinceps habeatur sigilli nostri impressione munimus appositis testibus qui huic negotio terminando interfuerunt Engodus monachus Odo monachus Pontius archidiaconus Stephanus archidiaconus Boso archipresbyter Rainerius de Roca Hugo Chevalchea Rainerius de Pulteria Rainaldus vicecomes Humbaldus Altre Milo li Bornes Helias frater ejus Bruno Salvages Bernardus Ambesas Robertus de Leheli Bernardus prepositus Galerannus frater ejus Stephanus Moran Henricus Malesmainus Lambertus maior Petrus maior Varimbaltus Acta sunt hec anno ab Incarnatione Domini MCXLI apostolice sedis cathedram obtinente domno Innocentio Francorum excellentissimo rege Ludovico