Charter Document - 02340213

Charter Document - 02340213


Charter Number: 02340213
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1141
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Noverint et presentes et futuri quod ego Garinus de Venisiaco et uxor mea Petronilla cum filio Ansello recognovimus atque concessimus terras omnes sive cultas sive incultas pertinentes ad grangiam Challiaci Pontiniacenses monachos liberas et quantum ad me meosque pertinet ab omni consuetudine et exactione immunes possidere et eorum juris esse Et ut hec immunitas jure perpetuo predicto monasterio Pontiniacensi inviolabilis perseveret ad disterminationem earumdem terrarum per me et filium meum Ansellum ire curavi presentibus atque comitantibus nos multis aliis in eandem disterminationem Venimus ergo ad dividendam terram de Saordis et sicut jam divisa fuerat et limitata usque ad Taisnerias me et Ansello fratre meo presente pluribusque aliis ratum habendum cognovimus atque concessimus Exinde a terra scilicet Saordis et a Taisneriis necnon et a limite qui est in altitudine montis versus orientem totum planum qui est in eodem clivio montis cum nemore quod descendit in ipso plano ad jus monachorum constitit pertinere usque ad boscum Sancti Petri Terra de Verreriis nemus et planum ad integrum monachorum esse recognita est atque concessa A terra de Verreriis tota vallis Challiaci usque ad boscum defensi et versus Venisiacum ab orientali parte rivi usque ad limites qui sunt ultra terram Gaudegerii ab occidentali vero parte rivi usque ad noieretas et omnia plana aliarum vallium atque clivorum que a predicta valle Challiaci se dividunt usque ad memoratum boscum Sancti Petri ad grangiam Challiaci similiter pertinere concessa sunt Terram etiam qua tenditur juxta defensum ab occidentali parte sicuti eam limitavimus cum immunitate prescripta de territorio Challiaci esse nulli dubium sit terra que de Malveriis eodem modo limitata est atque divisa que et antea sepe fuerat et de jure Pontiniacensis ecclesie libere esse recognita est atque concessa De bosco Sancti Petri nihilominus recognitum est atque concessum quod predictum monasterium illum ad omnes suos et animalium suorum usus hactenus libere habuit et ut in perpetuum habeatur presentis scripti pagina confirmamus Ad omnium horum que supra scripta sunt disterminationem recognitionem atque concessionem interfuerunt Wichardus abbas Pontiniaci Stephanus abbas Regniaci Guarinus Gautherius atque Guiardus monachi Pontiniacenses Deodatus Venisiaci Fromundus Turniaci sacerdotes Stephanus de Silliniaco Guillelmus de Pruneto Salo de Booliaco Iterius de Merliniaco Johannes de Silliniaco Guiardus de Chaniaco Humbaudus Tortus Petrus Benedicti Johannes de Aponiaco Item Stephanus Gobio Girardus de Curte Leonis Ansellus Moltuns Girardus de Furno Girardus Raisnials Adelelinus Pillevatus Ego Garinus signum feci Ego Petronilla signum feci Ego Ansellus signum feci Hoc quoque laudavit filius noster Fregericus Actum anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo primo indictione quarta epacta undecima die nona augusti Innocentio secundo papa Ludovico Francorum rege et Aquitanorum duce regnante Ego Henricus Senonensis archiepiscopus presens scriptum sigilli nostri impressione munivi rogatus a supradicto Garino presentibus istis Hugone precentore Rainaldo Pruvinensi archidiacono Gosberto de Josna Guillelmo de Tociaco Deo de Castro Landonis canonicis Teobaldo nepote archiepiscopi et Radulfo de Cussi militibus Ex parte domni Garini Radulphus Bussinus Girardus de Corleon Henricus Villanus Ego Theobaldus Blesensis comes presens scriptum sigilli mei impressione munivi rogatus a suprascripto Garino presentibus istis Radulfo capellano Widone Bordello Gauterio de Bernun Herberto Crasso et Gaucherio de Meriaco fratre ejus Ansello Boissello de Sancto Florentino ex parte domni Garini Ansellus Bussuns Theobaldus de Venisiaco