Charter Document - 02340212

Charter Document - 02340212


Charter Number: 02340212
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1141
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam Deo annuente pastoralis cura nobis commissa est sollicite providere nos condecet ut in gregibus nobis creditis si que spine discordiarum pullulare ceperint mox falce sententie nostre recidantur Ego igitur Godefridus sancte Lingonensis ecclesie humilis minister cognita controversia que inter ecclesiam Sancti Johannis de Pratis et ecclesiam S Marie Rubeimontis de parochia Asiaci ceterisque quampluribus querimoniis diu exagitata fuerat assensu et laude utriusque partis ratione equitateque dictante finem imponere curavimus Precepimus itaque quatenus bis in anno scilicet in festo Sancti Germani festoque Omnium Sanctorum de castro atque de burgo omnes de tota parochia ad ecclesiam Asiacensem cum debitis oblationibus generaliter conveniant Preterea confessiones reconciliationes puerperarum nuptiarum judiciorumque benedictiones cereus et chrisma omnia ad parochiam pertinentia jussione nostra eidem ecclesie collata sunt De baptizandis infantibus sic definitum est ut qui potuerint occurrere ad parochiam ibidem baptizentur Si autem necessitas poposcerit a parochiano Asiaci in ecclesia S Marie baptizentur Defuncti omnes ad ecclesiam Asiaci sepeliantur exceptis iis qui premisso jure parochie ad ecclesiam S Marie sepeliri voluerint qui redditi a parochiano conventu exeunte recepti fuerint Sin aliter nullo modo reddantur immo ad parochiam sepeliendi deferantur Hec a nullo alio presumantur nisi a parochiano vel ab eo cui ipse necessitate exigente injunxerit Acta sunt hec VIII calendas novembris Innocentio II Romane sedis papa existente regnante Ludovico rege Juniore anno ab Incarnatione Domini MCXLI utraque parte laudante Presente Rainardo ejusdem castri domino Audientibus his Garnerio archidiacono Bosone decano de Montebarro Milone decano de Sisimis Rainerio milite de Roca Rogerio de Anciaco Adfuerunt etiam hi ex parte ecclesie S Johannis Petrus ejusdem ecclesie abbas Odo monachus Bernardus Claudus Bernardus prepositus Thebaudus filius ejus Galerannus Stephanus Moran Theodoricus de Taveniaco Ex parte ecclesie S Marie Rubeimontis adfuerunt hi abbatissa ejusdem ecclesie nomine Damnuis Maria de Nuceriis Simon capellanus ejus Petrus Arnaldus Milo faber Galterius de Garda