Charter Document - 02340210
Charter Number: | 02340210 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1140 - 1145 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam dicta facta hominum cum ipsis quoque hominibus quotidie pergunt interire juxta illud debemur morti nos nostraque cautum est a sapientibus ope quidem litterarum hujusmodi casibus posse et debere incurrere eterneque memorie commendare Sciant igitur omnes qui nati et qui nascituri sunt quod ego Odo vicecomes Sancti Florentini annuente Agnete uxore mea concedentibusque liberis meis Raherio Hugone et Odone et Hodierna uxore Raherii cum liberis suis scilicet Odone Hugone pro anima mea parentumque meorum dono trado et concedo Beato Germano Autissiodorensi et Gervasio abbati ejusque successoribus capituloque ipsius loci quicquid in ecclesia Sancti Florentini habeo et possideo Preterea ad majorem fidem et observationem hujus eleemosine mee et ad majus remedium anime mee parentumque meorum custodiam supradicte eleemosine mee ad opus tantum et deffensionem B Germani ab omni inquietatore retineo remoto et deterso tam a me quam a meis heredibus omni genere et specie et similitudine omnium exactionum Et si forte quod absit evenerit aliquis de hominibus meis alicui vel monacho vel homini Sancti Florentini injuriam fecerit prior loci preposito meo de minutis placitis monstrando clamaverit et si infra quindecim dies prepositus meus justiciam non fecerit extunc prior loci et monachi et homines justitiam suam ubicumque et quandocunque voluerint seu potuerint perquirant Si vero ego ipse aut milites mei seu servientes mei injuriam aliquam aut priori seu monachis vel hominibus seu terre Sancti Florentini fecerimus et si querela de censiva vel de feodo orta fuerit de talibus enim placita in manu mea retineo et infra quadraginta dies postquam monstratum fuerit preposito meo et prepositus meus mihi non mandaverit nec a me vel ab homine quem loco mei ad justitiam faciendam misero emendatum fuerit nisi legitimum[] ad castellariam Sancti Florentini pertinens habuero quod rationabiliter monstrari possit extunc de me et de hominibus meis justitiam suam querant sicut melius poterint Et sicut ego Odo vicecomes Sancti Florentini de me et hominibus meis intra castrum Sancti Florentini monachis et hominibus eorum justitiam fecero nec ille cui causam meam tractandam commisero sic versa vice monachi mihi et hominibus meis in curia Sancti Florentini infra predictum castrum justitiam fecerint Et quicquid ego Odo vicecomes et heres meus sive homines mei in partem monachorum placitando acquisierimus statutum est ab abbate Gervasio capituloque suo firmiter teneri Similiter quicquid monachi in me vel in hominibus meis placitando acquisierint statutum est a me et ab heredibus meis firmiter teneri Ita vero hoc facimus ut ab hodierna die neque nos ipsi vel ullus heres germinis nostri nostre possessionis privata vel assumpta persona presentes vel futuri heredes hoc preceptum nostre auctoritatis invertere calumniare aut placitis sibi inquietare vel usurpare ausu temerario nequaquam valeant Hoc autem factum est in presentia Theobaudi Blesensis comitis Sancti Florentini a quo possessio istius eleemosine movet qui hanc eleemosynam nostram laudavit et concessit et ut hec rata et inconvulsa in perpetuum permaneat hanc cartam sigilli sui auctoritate corroborari precepit Hanc etiam laudaverunt et concesserunt Mathildis comitissa Blesensis et Henricus filius ejus Hujus donationis et concessionis ante comitem Theobaldum testes fuerunt Ursio de Fracte Valle Ebrardus vicecomes Carnotensis dominus Puteoli Goscelinus de Aumello Hilduinus de Vendo Guillelmus Agnelinus Petrus Laguma Hugo Desire Gaucius de Bernon Petrus Bursaudus ex parte monasterii Sancti Germani monachi Gervasius prior monasterii Meleredensis Ogerius decanus Johannes prior Sancti Salvatoris Hervinus Tribaudus de Castellione Guido Crassus laicali comes Pertici Guillelmus Goetus Humbertus Paganus Hugo de Brueria et filii ejus scilicet Griferius et Matheus et Nicolaus Stephanus Forrarius Hugo de Tilio Seguinus de Tolnela Robertus coquus comitis Nivernensis Tembaudus panetarius Gaufridus