Charter Document - 02340209

Charter Document - 02340209


Charter Number: 02340209
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Officii nostri sollicitudine commonemur ut ecclesiasticas facultates ecclesie servitoribus et maxime regulariter viventibus largiri debeamus Quia ego Hugo videlicet Autisiodorensis episcopus ratione commonitus ecclesie Sancti Petri de Ponte et fratribus in eadem ecclesia sub regula sancti Augustini viventibus dono in perpetuum atque concedo ecclesiam Sancte Marie de Quena et redditus ecclesie in quantum ad presbyterium et victualia sacerdotis pertinent Hoc autem donum facimus amicis et filiis nostris quorum nomina infrascripta sunt laudantibus et persuadentibus hujusque concessionis existentibus Rainaudo scilicet archidiacono Bernardo archipresbytero Gaufrido abbate de Rupibus Richardo abbate de Cailleio Stephano cellerario Gaufrido canonico Hugone presbytero de Corvou et ceteris quampluribus Ut igitur donum superius determinatum firmum inviolabiliter et ratum perpetuo habeatur sigilli nostri auctoritate presens cyrographum muniri et roborari precipimus