Charter Document - 02340208

Charter Document - 02340208


Charter Number: 02340208
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Henricus Senonensis archiepiscopus notum facio cunctis presentibus et futuris qualiter illam quam domnus Girardus venerabilis abbas Beati Remigii fratresque ejusdem loci qui morantur in suburbio Senonensi controversiam diu habuerunt erga milites Templi terminavimus Cum igitur aput Sanctum Florentinum tandem ante nos convenissent actum est inter eos et ex utriusque partis assensu dictum et sanctitum ut milites Templi de propriis laboribus et nutrimentis suis sue cujusdam mansionis quam ipsi noviter edificaverant in parrochia Beati Remigii que dicitur Coloirs prefato abbati et monachis nullam prorsus darent decimam veruntamen omnium aliorum quicquid predictam incolerent villam decimas inter se communiter dividerent si qui autem infirmi de rebus suis ejusdem mansionis ecclesie aliquam dimitterent portionem reliquum quod in fabrica sive ornamentis ecclesie minime fuisset expensum pari quoque dividerent mensione illis autem diebus in quibus monachi oblationes in ecclesia que est aput Eschechias recipiebant illis eisdem diebus ter scilicet in anno dimidiam oblationem in prefata sumerent ecclesia Quod itaque actum est inter eos ut semper firmum inconcussumque maneret et nostrarum auctoritate litterarum firmavimus nostrique impressione sigilli munivimus Hujus rei ex utraque parte testes adfuerunt Simon archidiaconus et cancellarius item Simon archidiaconus Radulfus canonicus et capellanus comitis Teobaudi Simon Parisiensis magister Goslenus canonicus regularis Boso decanus Sancti Florentini ubi hoc publice actum est temporibus domni Raimondi qui ad prefatum locum a militibus Templi missus fuerat et prefectus eo tamen tenore factum est ut si forte quod absit a manibus militum Templi prenotata possessio exciderit ad jus et possessionem Beati Remigii revertatur