Charter Document - 02340206

Charter Document - 02340206


Charter Number: 02340206
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1140
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilecte filie Adaline abbatisse Crisenonis et cunctis ejusdem loci sororibus salutem et apostolicam benedictionem Tam ex presentium latoris relatione quam ex litteris filii nostri G illustris Nivernensium comitis vos et locum vestrum cum appenditiis suis a jugo et dominatione Molismensium monachorum penitus absolutas esse audivimus et gratum habuimus et quidquid a dilectis filiis Hugonis bone memorie tunc Autissiod episcopo et G illustri Nivernensi comite vel de ordinatione vestra vel de census commutatione secundum providentiam venerabilium abbatum Hu Pontiniacensis et A Vizeliacensis et G Trecensis et G Clarevallensis prioris quibus id injunximus provisum et statutum est nos quoque id volumus et sedis apostolice auctoritate ratum habemus Privilegium vero quod super hoc fieri postulastis cum rem plenius viderimus viso scripto de ejusdem pacis compositione sine difficultate impetrabitis Nos charissime in Christo filie pro officii nostri debito vestram devotionem exhortamur ut summopere caveatis ne sub hujus occasione libertatis vestram priscam religionem in aliquo quod absit diminuatis sed Deo cum summa humilitate et subjectione servientes ut ad libertatem glorie filiorum Dei tandem transire mereamini omni instantia laboretis Datum Rome calendis novembris anno Domini MCXL