Charter Document - 02340205

Charter Document - 02340205


Charter Number: 02340205
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1140
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini ad summam pacem que Christus est pervenire non potest qui inter se et proximum pacem temporalem querere atque observare equitatis jure non studet Ea propter ego Guillelmus comes Nivernensis quieti Pontiniacensium monachorum in posterum providens terras quasdam partim censuales partim dominicatas que Pontiniacum atque Lagniacum Castrum interjacent de quibus etiam in ipso castello aliquantulum habetur inter me et ipsos per Acardum vicarium et Ebrardum prepositum aliosque servientes meos commutare precepi Scilicet ut monachi meas que propinquiores erant monasterio ipsorum acciperent et suas que in castello aut prope castellum sunt pro vitanda inquietatione secularium mihi concederent In hac autem cambitione censualium terrarum census par pro pari commutati sunt terrarum vero dominicatarum commutatio similiter pro se ipsis facta est Statuimus etiam ut preter viam illam que a novo ponte versus Autissiodorum atque Silliniacum designata atque directa est nulli aliam a Lagniaco Castro versus Pontiniacum facere liceat nec clausuras ad obstruendos alios aditus a prefatis monachis factas quisquam rumpere aut destruere presumat Quequidem commutatio suprascriptorum atque statutum a filio meo Rainaudo laudata sunt et ut futuris temporibus inviolata permaneant sigilli mei impressione et presentis scripti annotatione corroborata atque confirmata sunt Actum Lagniaci anno ab Incarnatione Domini MCXL Innocentio II papa Ludovico Francorum rege et Aquitanorum duce Testes sunt Stephanus abbas Regniacensis Milo Lagniacensis decanus Seguinus de Tornella Seguinus Grossus Arnaudus de Tociaco Jocelinus de Penron Brianz den Luchi Gaufridus Farinardus Achardus vicharius Ebrardus prepositus et Poardus frater ejus Guido maior Guido de Tornodoro