Charter Document - 02340201

Charter Document - 02340201


Charter Number: 02340201
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1139
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Henricus Senonensis archiepiscopus notum fieri volumus tam presentibus quam futuris hominibus quod Simon Pichered Guido Narjodus Theo et Fulco Charentor ecclesie Beate Marie de Deiloco et Garnerio ejusdem loci abbati et fratribus ibi Deo servientibus successoribusque suis quasdam terras quas hereditario jure possidebant in presentia nostra pro redemptione animarum suarum dederunt Symon Pichered feodum Macharii quod est apud Vilempei et tamen inde habuit decem libras quas Theobaldus Blesensis comes ei persolvit et Macharius viginti solidos quia laudavit Item Symon dedit feodum de Thori partem illam quam habebat et quam habiturus post decessum matris sue uxoris erat et pro dono isto decem libras habuit et quoddam pratum et unam vineam atque comes Theobaldus quandam filiam suam monialem fecit Hoc autem Garnerus de Venisy laudavit a quo feodum istud tenebat Guido Nargodus iterum prefate ecclesie tres campos dedit unum apud Vilempei aliud apud Bussiacum tertium apud Miganniam et inde viginti solidos habuit Fulco dedit terram de Fossa Mora et Siguinus de Veron a quo tenebat eam quia laudavit quinquaginta solidos habuit Hujus rei testes sunt Girardus abbas Sancti Remigii Hugo precentor magister Goslerus Symon Parisiensis Leobaudus capellanus Garinus Bunardus Domus cellerarius et quam plures alii Hoc autem quum factum est memorie litterarum tradere et sigilli nostre authoritatis impressione firmare curavimus Actum Senonis anno ab Incarnatione dominica MCXXXIX indictione II regnante Ludovico rege Francorum et duce Aquitanorum