Charter Document - 02340198
| Charter Number: | 02340198 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1139 |
| Date type: | Internal, A.D., Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Ludovicus Dei gratia rex Francorum et dux Aquitanorum notum fieri volumus tam futuris quam instantibus quatinus canonicis Deiloci apud fontes Vallis Mauricii aream ad molendinum faciendum in perpetuum concessimus Quod ne valeret oblivione deleri scripto commendari voluimus et sigilli nostri authoritate corroborari precipimus Actum apud Amant anno ab Incarnatione Domini MCXXXVIIII regni nostri anno III astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa S dapifero nullo S G buticularii S Mathei constabularii Mathei camerarii Data per manum Algerii cancellarii
