Charter Document - 02340197
Charter Number: | 02340197 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1138 - 1163 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Godefridus divina gratia Lingonensis episcopus notum volo fieri omnibus fidelibus Gofridum de Molendino et fratrem ejus Johannem laudante fratre eorumdem Milone et uxore memorati Gofridi Berta filioque Johanne fratribus et ecclesie Pontiniacensi donasse quidquid habebant apud Sanctam Porcariam et in toto territorio ejusdem loci qui etiam promiserunt in fide sua quod eandem terram ad habitationem suorum hominum immunem facerent et incultam eorumque domos mihi salva pace transferrent Retinuit tamen Johannes frater predicti Gofridi decimas sibi debitas ab his secularibus qui eandem terram laboraverint quamdiu advixerit Hec donatio confirmata est ab eisdem fratribus in presentia nostra testibus presentibus domno Guidone abbate Cari Loci et Richardo monacho episcopi Gaucelino capellano et Goscelino clerico episcopi Ulrico et Marco fratre ejus Guillelmo de Asneriis