Charter Document - 02340195
Charter Number: | 02340195 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1138 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Quoniam temporum vetustas et humane recordationis infirmitas ea que ad ecclesiarum utilitatem disponuntur ab hominum delent memoria ego Hato divina annuente gratia episcopus Trecensis tam presentium existentie quam futurorum posteritati scripto notificari volui quod Hugo Venator sue suorumque animabus providens in futurum quicquid in territorio de Burs habebat laudantibus et assentientibus filiis suis monachis Molismensibus antiquitus dedit Hanc proinde terram quam supradicti monachi ex dono Hugonis Venatoris possidebant fratribus ecclesie Pontiniacensis concesserunt Ne autem hoc donum quod Molismenses monachi Pontiniacensibus fecerant per alicujus machinationem inquietaretur predicti Hugonis filii in presentiam nostram venerunt et terram illam Pontiniacensi ecclesie laudaverunt Quorum nomina sunt hec Josbertus Guibertus Gibaudus Iterius Hoc etiam laudavit Iterii supradicti uxor filiusque ejus Dudo Laudationi etiam sue hoc addiderunt quod si Pontiniacenses de nemore eorum terre supradicte contigno aliquid excolere voluerint sine omni redditu quiete facere poterunt Porro fiduciaverunt quod si quis inde ecclesie Pontiniacensi calumpniam fecerit de terra et de nemore sicut laudaverunt et diviserunt garantiam eis portabunt Preterea Gaufridus Frossemorale in presentia nostra definivit se fratribus Pontiniacensibus sex libras redditurum si quid illi fiduciaverant vel impotentia vel incuria non teneret Hoc sigilli nostri auctoritate firmavimus subtitulatis tam clericorum quam laicorum qui interfuere nominibus hi sunt Manasses de Villamauri archidiaconus magister Petrus Strabo Odo magister Manasse archidiaconi Otrannus Quando autem hoc donum ipsis monachis Pontiniacensibus ostensum et divisum et donatum fuit hii presentes fuerunt Gaufridus Froissemorale Petrus Decharz Theobaldus de Venisiaco Evrardus de Villamauri Gauterius Ruminans Obolum Johannes carpentarius Eirius presbyter Gauterius Borsacre monachus Pontiniacensis frater Hugo magister de Calliaco frater Robertus magister de Cresciaco