Charter Document - 02340193

Charter Document - 02340193


Charter Number: 02340193
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1138
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Henricus Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod canonici Sancti Florentini concesserunt monachis Pontiniaci in manu Guichardi abbatis quicquid habebant apud Ducheium et Creceium pro terra censu et decimis que Guiardus clericus habuerat apud Varginiacum et dimiserat in manu mea concedentibus et laudantibus Seguino et Regina uxore sua de quibus casamentum Guiardi movebat eo videlicet tenore ut si in posterum tempus calumnia vel in monachos vel in canonicos surrexerit monachi canonicos et canonici monachos invicem defendant et manuteneant quantum poterint secundum justitiam et rationem Hujus rei testes sunt Herbertus Crassus Herbertus Evroardus Ansellus Boissel Ansellus filius Guiberti Stephanus filius Aalise milites Petrus Lombardus Petrus de Joviniaco Robertus Rey Petrus Turgis et Girardus Actum in capitulo Sancti Florentini anno ab Incarnatione Domini MCXXXVIII presentibus Bosone decano et cantore ejusdem ecclesie Willelmo Rainaldo Bugnun Thoma et ceteris canonicis Hanc conventionem quamvis non interfuerim rogatu utriusque partis sigilli mei impressione firmavi