Charter Document - 02340191
Charter Number: | 02340191 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1138 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Hugo Dei gratia Autissiodorensis episcopus notum fieri volo tam presentibus quam futuris Arnulfi Capicerii Chabliensis et Herberti sororii ejus concordiam finem quoque controversiarum et querelarum que multoties et diu inter eos exagitate sunt Querebat enim Herbertus dimidium omnium que possidebat Arnulfus in vita sua et post mortem ejus totum dumque calumnianti et ista querenti Herberto Arnulfus contradiceret seque unquam concessisse negaret super his causa multoties ventilata est Tandem in curia comitis Theobaudi adjudicatum est Herberto ut si hujus concessionis testes habere tres aut duos presbyteros posset Arnulfus acquiesceret et exigenti promissum exequeretur Nominato die Arnulfus affuit prebiturus et testibus auditum et justitie satisfactionem Ego autem et ceteri qui mecum erant sapientes viri tam paci Arnulfi quam honori presentis comitis Willelmi Tornodorensis cujus homo Herbertus erat providentes et litibus tandem terminum imponere volentes consuluimus Arnulfo ut daret predicto Herberto sex libras Tornodorensis monete eo videlicet tenore ut ab hac penitus cessaret calumnia et Arnulfus deinceps totum tenementum suum in pace teneret et monachi Pontiniacenses quod eis dederat cetera nihilominus dona illius tam vivi quam mortui firma et irrevocabilia forent In hoc consenserunt utraque pars litibusque et calumniis earum concordia successit in osculo sancto Promisit autem comes Tornodorensis quia faceret conjugem Herberti et filios et filias ejus laudare istam conventionem et in presentia illius dies prenominata est Actum apud Chabliacum anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo tricesimo octavo Hujus rei testes sunt Joscelinus decanus Hato archipresbyter Iterius Sancti Mariani Radulfus capellanus de Seleniaco Gauterius cantor Leo capellanus Petrus subdiaconus Petrus de Bauna Hauno sacerdos Adam de Nuceriis Helias de Rubeomonte Guillelmus Grosbrad Gaufridus prepositus Guido Besenzons