Charter Document - 02340190
Charter Number: | 02340190 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1138 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Gervasio abbati Sancti Germani Altissiodorensis ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum Quemadmodum nostri officii est quorumlibet errata corrigere ita nihilominus fratrum nostrorum debemus bene gesta firmare et necessariis adminiculis confovere Sicut autem ex quibusdam scriptis agnovimus venerabilis frater noster Henricus Senonensis archiepiscopus ecclesiam Sancti Florentini in qua propter clericorum desidiam ordo canonicus erat plurimum imminutus tibi et monasterio Sancti Germani provida dispensatione concessit ut videlicet regularis ordo ibidem tuo studio reformetur et omnipotenti Domino digne et laudabiliter deserviatur decedentibus quoque canonicis ejusdem loci monachos ibi substituas qui secundum beati Benedicti regulam vivant ibique deserviant salvo nimirum jure Senonensis ecclesie atque subjectione ita tamen ut iidem canonici quandiu vixerint de reditibus prebendarum nichil amittant Et nos igitur hoc ipsum debitis auxiliis prosequentes eandem ecclesiam Sancti Florentini tibi tuisque successoribus et per vos Beati Germani monasterio confirmamus et te vel successores tuos aliquam contrarietatem vel diminutionem de prefata ecclesia vel rebus ad ipsam pertinentibus imposterum perpeti authoritate apostolica prohibemus Si qua sane in posterum ecclesiastica secularisve persona hujus nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit [] Datum Laterani IX kalendas aprilis Incarnationis dominice anno MCXXXVIII pontificatus vero domini Innocentii pape secundi anno X