Charter Document - 02340187

Charter Document - 02340187


Charter Number: 02340187
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1137
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Henrico Senonensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem Statuta sedis apostolice et canonum veneranda decreta nulli sacerdotum Domini ignorare liberum est Sacerdotis enim est legem scire et ad interrogationem respondere de lege quod si legem ignorat ipse se arguit indebite honorem sacerdotii occupare Sed et ignorantia canonum episcopum non excusat Ceterum episcopus qui scienter canones violat a sanctis patribus judicatur et a Sancto Spiritu cujus instinctu ac dono sunt conditi condemnatur Quoniam blasphemare Spiritum Sanctum non incongrue videntur qui contra eosdem sacros canones aliquid aut proterve agunt aut loqui presumunt aut facere volentibus sponte consentiunt Evangelica quoque testatur autoritas beatum Petrum esse in terris Christi vicarium et magistrum totius ecclesie et ab ipso Domino institutum dicendo tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam Ac per hoc sedes apostolica est omnium ecclesiarum caput et cardo mater atque magistra ad quam profecto libere licet omnibus appellare Appellatione vero interposita omnia in eodem statu manere debent et tamdiu nihil erit penitus innovandum donec romanus pontifex si ad eum appellatum est prius examinet si justa vel injusta fuerit appellatio Et si judicaverit renovandum esse judicium vel et novos dare judices sive probaverit talem causam esse ut non replicentur ea que acta sunt quod ab eo decretum fuerit irrefragabiliter observatur Que cum ita sint miramur admodum et gravi merore afficimur quoniam in conventu nuper Peveris habito pro causa matrimonii inter Ar de Soliaco et filiam Ra de Baugentiaco quibus opponebatur titulus parentele cum pro judice resideres par esse beato Petro aut super eum ascendere contumaciter attentasti Post appellationem namque ab eodem Ar ad nos factam qui licet indigni Christi legatione fungimur et beati Petri in terris vices exequimur quantum in te fuit os in celum ponens et ejusdem principis apostolorum claves evacuans in tantum super eodem negotio procedere presumpsisti ut de parentela que opponebatur testium juramenta susciperes Ceterum in hanc culpam nullatenus incidisses si sedes apostolica que mater est tue dignitatis foret quod esse debuerat magistra tue rationis Ne igitur tantam offensam reliquisse impunitam a Domino arguamur donec B Petro et nobis satisfacias te ab officio episcopali suspendimus Data Pisis XVIII calendas februarii