Charter Document - 02340186
Charter Number: | 02340186 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1137 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Omnibus successoribus suis canonice substituendis frater Albericus abbas Virzeliacensis perpetuam in Christo salutem Quia simul cum annis preterientibus preterit etiam rerum gestarum memoria necessarium putavimus litterali instrumento retinere et commendare memorie subsequentium discordiam quarumdam querelarum que inter nos et burgenses [] querele fuerunt terminate In primis itaque dicendum est quod diem faciende pacis dedimus burgensibus ad querelas nostras per concordiam terminandas Ad quem diem dominum Hugonem Autisiodorensem episcopum et abbates dominum Hugonem Pontiniacensem Stephanum Riniacensem et dominum Stephanum de Tribus Fontibus et Gaufridum Clarevallensem [] vocavimus in quorum presentia partem querelarum nostrarum nos et burgenses exposuimus De quibus etiam querelis nos et burgenses communi assensu in dictum et laudationem ipsorum et eorum quos sibi associarent ita posuimus ut quidquid de ipsis diffinirent jure perpetuo teneremus Fuerunt igitur querele nostre adversus burgenses et burgensium adversum nos hujus modi Igitur conquerebamur de burgensibus quod non reddebant plenarie decimas vini et annone aliarum quoque rerum ut ovium et agnorum vitulorum et porcorum et ceterorum decimas quas alio nomine primitias vocant aut parum aut omnino nihil reddere volebant Ipsi vero de primitiis responderunt quod etiam plus quam decimas ab eis exigebamus quia et de tribus agnis quartum [] et sic de ceteris [] Conquerebamur quod hospitia que secundum morem antiquum faciebamus saisire ad opus hospitum qui Viziliacum in Pascha et in solempnitate beate Marie Magdalene conveniebant [] Ecclesia de suo erat procurata contra prohibitionem nostram peregrinis locabant et mercatoribus quapropter sepius cogebamur pecunia nostra alias domos conducere Ad hoc ipsi dicebant quod solam familiam comitis [] debebant et illam etiam non nisi in quarto anno quod eis concessum fuisse dicebant ab abbate Rainaldo in presentia Willelmi Nivernensis comitis Nos vero hospitalitatem requirebamus non tantum hominibus comitis sed et omnibus quos ecclesia procuraret et quociens opus esset sicut a predecessoribus nostris semper factum fuisse constabat quod vero a predecessore nostro sibi concessum dicebant [] negabamus Habebamus adversus eos aliam querelam quod scilicet censum vinearum nec quando nec tantum nec qualem debebant persolvebant Ipsi vero de tempore quo census ille debet persolvi id est infra festum Martini nobiscum concordabant sed conquerebantur quod vinum accipere nolebamus immo pro vino denarios exigebamus et jam denarium plus de [] in villa venderetur et hoc tamen a predecessoribus nostris factum fuisse negare non poterant Fuit et alia querela adversus eos de marcis que diversi ponderis erant quibus nummularii contra antiquam consuetudinem vendebant et emebant quod nec fieret ideo calumniati sumus quia in hoc erat magna decipiendi materia Erat etiam inter nos querela de hoc [] abbatis pertinet Dicebamus enim quod de unoquoque homine prata vel pratum habente in potestate Vizeliacensi unam trussiam habere debebamus de herba quandiu in prato inveniri posset sive falcata esset sive non sive Vizeliaci essem sive non essem Ipsi vero dicebant quod non debebam habere nisi herbam nec illam nisi Vizeliaci essem Fuit etiam querela de quibus condominiis ad mensas abbatis et fratrum proprie pertinentibus que alio nomine corvate vocantur quod ea tam burgenses quam rustici tenebant Fuit querela burgensium quod quando puelle maritos accipiebant decanus et prepositus ab eis pecuniam exigebant Fuit etiam querela de piscationibus aquarum de Masot [] de parginiaco Dicebant enim quod in eis piscari libere poterant ubi volebant et quando volebant quod nos omnino contradicebamus et eos hoc fecisse in tempore predecessorum nostrorum negabamus Fuit etiam querela de bussellis molendinorum Dicebant enim quod in tempore nostro grandiora facta fuerant quam esse solebant Conquerebantur etiam quod ante vendemiam decanus mittebat famulos suos in vineas eorum ad colligendos racemos ipsis nolentibus sive nescientibus Ad terminandas autem istas querelas sicut condictum et concessum fuit ab utraque parte nostra scilicet et burgensium dominus comes Nivernensis [] scripte sunt Domino scilicet Stephano abbate de Fonteneio Huberto clerico de Talaio Matheo de Castellione Siguino Grosso Willelmo de Fonteneio Adam de Nucerio Gaufrido de Asinariis Rotberto de Campis Odone de Monteruillone Discussis igitur utriusque partis querelis in hunc modum [] De decimis itaque dictum est ut burgenses et rustici legitimam decimam darent secundum morem universalis ecclesie et vicinarum parochiarum De hospitalitate dictum est quod burgenses hospitari debent hospites abbatis quoscumque de suo procuraverit quia hoc ecclesiam a tempore domini Artaldi abbatis et domini [] in annum tenuisse duo legitimi homines Bardelinus scilicet forestarius et Willelmus de Ponte et quam plures alii parati fuerunt jurare Sed quia villa major est quam esse solebat addiderunt ut quorum hospitia in uno Pascha hospitata fuerint in proximo subsequenti Pascha eis esse parcendum Similiter et de festo beate Marie Magdalene debere fieri dixerunt Adjunctum est etiam ne decanus sive marescallus aliis pro amore parcat nec alios pro odio gravet De censu vinearum quod alio nomine herban vocant ut usque ad festivitatem Sancti Martini qui est in hieme totus persolvatur et de legitimo vino sive vini precium secundum quod carius vinum in villa vendetur Quod si ad terminum predictum non fuerit persolutus poterit abbas pro dilatione emendationem exigere De marcis dictum est quod nemo emat aut vendat in toto Vizeliaco nisi per marcam de Colonia Quod si aliquis interceptus fuerit quod per aliam marcam emat aut vendat secundum legem congruam et justam [] emendationem Dictum est quod marescallus abbatis de singulis hominibus ad potestatem Vizeliaci pertinentibus prata vel pratum habentibus unam trussiam accipiet ad opus equorum abbatis sive abbas Vizeliaci sit sive non sit quandiu herba in pratis inveniri poterit de feno vero nihil accipiet De [] que corvate vocantur que solebant esse de mensa abbatis et monachorum dictum est ut ea omnino derelinquant quicunque illi sint qui ea tenent et ad mensam abbatis iterum redeant nisi ea legitime ex concessu scilicet abbatis et capituli habuerint et hoc etiam probare [] possint nec etiam ea debet [] de eis facta fuerit et certa demonstratio De puellis maritandis dictum est ut sine exactione pecunie maritos accipiant sciente tamen abbate vel ministris ejus decano scilicet et preposito ne homines alterius potestatis vel alterius dominii dolo vel subreptione [] sepe scandala generare De piscationibus aquarum que sunt inter [] quem et Petram Pertusam dictum est ut sint communes tam burgensibus quam rusticis exceptis gurgitibus in quibus piscationibus cum omnibus ingeniis suis exceptis retibus piscabuntur Si vero salmonem [] ministris abbatis reddent alios autem pisces quos capient primum offerent celerario pro tali precio quo aliis vendere voluerunt De aqua vero illa que de Virginiaco dicitur quam Artaldus abbas emit [] habebant et quia Bardelinus forestarius paratus fuit jurare quod nec in tempore Artaldi abbatis nec deinceps vidit eam in usu eorum nemo debet in ea piscari nisi ex permissione abbatis De bussellis molendinorum dictum est ut in antiquam [] mensuram [] vel [] fuerint in tempore Alberici abbatis De vineis dictum est quod nec decanus nec aliquis alius intrare potest in vineas burgensium pro colligendis racemis sine scitu et voluntate eorum Predictarum vero querelarum [] dies Ad alias que restabant proponendas et terminandas querelas diem aliam burgensibus nostris dedimus et nominavimus ad quem diem dominus comes Nivernensis iterum et alie persone prece et vocatione nostra venerunt quarum nomina subscripta sunt dominus videlicet [] episcopus et abbates dominus Hugo Pontiniacensis dominus Stephanus Riniacensis dominus Stephanus de Tribus Fontibus dominus Gallo Curbiniacensis et dominus Gaufridus prior Clarevallensis et quam plures alii in quorum presentia querele ab utraque parte [] fuerunt Conquesti sumus itaque quod dum in expectatione faciende pacis et concordie essemus burgenses interim adversum nos et ecclesiam nostram conspirationis inter se confederationem fecerunt et rusticos nostros de pluribus villis nostris sibi in ea conspiratione [] Etiam conspirationem []m esse multi ex famulis nostris et amicis evidentibus signis et verisimilibus indiciis perceperunt sicut retulerunt nobis et ad hoc probandum sese obtulerunt quod tamen burgenses sicut poterant se fecisse negaverunt Fuit et burgensium querela quod quando sine legitimis heredibus filiorum filiarumve moriebantur accipiebamus possessiones eorum tam mobilium quam immobilium rerum Inde etiam conquerebantur quod nolebamus concedere ut fratres suos aut sorores sive alios suos propinquos rerum suarum facerent heredes Ad quod respondimus quod hoc nolebamus concedere quia predecessores nostri hoc nunquam fecerunt et quia non tantum laici sed episcopi et abbates multi hanc habent in hominibus suis consuetudinem quod quando moriuntur res eorum accipiunt quam etiam predecessores nostri usque ad nos tenuerunt non fuit consilium ut eam desereremus [] cum [] consuetudo communis sit per totam istam patriam Conquesti sunt etiam quod non permittebamus ut infirmis qui leprosi dicuntur de terris aut vineis suis censualibus aliquid darent Ad quod respondimus nos hoc ideo prohibuisse ne daremus eis occasionem alienandi possessiones ecclesie Conquesti sunt etiam quod defunctis suis sepultura vetebatur et debitum obsequium donec parentes et amici defuncti satisfecissent nobis Nos vero respondimus non solum hoc non fecisse sed etiam prohibuisse ne fieret licet antecessores nostros hoc fecisse constaret verumtamen ex rebus hominum nostrorum aliquid post mortem sicut et in vita convenienter accipiebamus non putabamus in hoc agere contra justiciam Fuit etiam eorum querela quod tabulas nummulariorum et mercenariorum carius locabamus quam antecessores nostri fecerant Ad quod respondimus quod predecessores nostri secundum meliorationem et augmentatum ville non solum tabularum censum sed et domorum et aliarum rerum conducibilium accrescebant quod et nobis licere credidimus presertim cum neminem ad locandum eas cogeremus et ipsi etiam burgenses domos suas non contradicentibus nobis locarent [] et carius quam solebant Conquerebantur etiam quod non sinebamus eos in plateas ville archas suas ponere et scamna vel tale aliquid sine mercede Ad quod respondimus plateas esse proprie ecclesie et ideo si eas locamus sicut et cetera nulli injuriam facere existimamus Item conquesti sunt de tallia que consuetudinaliter annuatim post Natale Domini tam de burgensibus quam de rusticis solet fieri Dicebant enim quod quatuor quos ipsi de se ipsis eligerent debebant esse cum decano et preposito quando predicta tallia fiebat et per consilium eorum debebat fieri et mensura de unoquoque considerare [] tam burgensium quam rusticorum secundum facultatem suam unus scilicet plus et alius minus talliaretur Dicebant enim quod illi quatuor electi hoc tantum anno facerent et in alio anno alii et sic in singulis annis mutarentur Ad quos respondimus quia hoc non fuerat factum in tempore predecessorum nostrorum [] decanus et prepositus et alii ministri qui potestates nostras habent predictam talliam facere debent secundum quod sibi visum fuerit mensura tamen in omnibus a discretione servata Hoc quidam de servientibus nostris parati erant jurare quod nec aliter fieri viderunt nec ante eos fuisse factum audierunt Conquesti sunt etiam quod major census exigebatur ab eis de vineis suis quam solebant reddere Ad quod respondimus quod non plus quam dimidium sextarium vini de uno jurnali accipiebamus secundum antiquam consuetudinem sed secundum dilatationem et augmentum vinearum augmentabamus et censum [] non amplius exigebamus quam dimidium sextarium de jurnali sicut mos est Item conquesti sunt quod decanus noster et prepositus nescientibus ipsis secundum propriam voluntatem suam ponebant custodias in vineis eorum Ad quod respondimus quod antiquam consuetudinem tam in hoc quam in aliis servari volebamus [] Ad hoc respondimus quod [] pascua ablata sunt eis et censualia facta Ad hoc respondimus quod illa pascua que possunt probari [] antiquitus naturalia pascua fuisse que adcensata sint si ipsi qui ea ad censum tenent relinquerent et nos quoque censum eorum relinquemus Item conquesti sunt quod silvas in defensum posueramus que communes esse solebant Ad hoc respondimus quod forestas nostras eis in necessitate sua communes feceramus quas fere totas devastaverunt sed ex consilio quedam nemora communia in defensum posuimus non plus pro nostro quam pro eorum commodo [] tamen relictis adversum eos que sufficere possent Item conquesti sunt quod injuriam faciebamus hominibus nostris de Sancto Petro et de aliis villis nostris et volebant ut per eos ipsis rectum faceremus Ad hoc respondimus quod si homines villarum nostrarum de nobis conquererentur aut de ministris nostris quod deberemus eis per nos ipsos faceremus quia de rusticis nostris ad burgenses nihil pertinebat nec per eos aliquid facere volebamus de his que injuste requirebant Nos autem conquesti sumus quod quidam de burgensibus nostris libras fecerant et eas per villam [] locabant super antiquas et justas libras de sacristaria nostra in quibus librari solebant per totam villam que libranda erant Hec autem novitas temporibus nostris inolevit Expositis itaque partis utriusque querelis dominus Hugo Autisiodorensis episcopus et abbates dominus Hugo Pontiniacensis dominus Stephanus Ruiniacensis dominus Stephanus de Tribus Fontibus et dominus Gaudefridus prior Clarevallensis et dominus Willelmus comes Niversensis in partem iverunt ad terminandum jam dictas querelas Nos enim et burgenses condixeramus et firmiter concesseramus ut quidquid de ipsis querelis dicerent perpetualiter teneremus et successores nostri et eorum Qui scilicet comes et cum eo jam nominati secum vocatis Humberto de Talaio Hugone vicecomite de Clameciaco Hugone de Petrapertusa et Rainaldo fratre ejus Gaufrido de Ulvillari Matheo de Castellione Villelmo de Castelluz et Artaldo de Castellione Villelmo Marescalco Odone de Monteruillone Roberto de Campis Gaufrido de Asinariis fecerunt laudationem quam in hunc modum retulerunt in audientia nostra et burgensium Igitur de conspiratione contra ecclesiam et abbatem burgensibus objecta dictum est ut septem ex eis eligerent qui jurarent pro se et pro aliis quod confederationem fidem sacramentum contra ecclesiam et abbatem nec ipsi facerent nec ab aliis factum esse scirent Ad hoc autem jurandum electi sunt Aimo filius Aimonis cambitorum David cambitor Petrus Letardus Gilbertus Guastellus Durannus Glaello Durannus Alburgis Fulbertus mercerius Item dictum est de his qui sine legitimis filiis aut filiabus moriuntur si liberi homines sunt propinquiores legitimos et liberos parentes suos rerum suarum heredes facere possunt si tamen Vezeliaci ex toto remanere voluerint et consuetudinem ville tenere et facere Verumtamen non debent se revestire de rebus aut edificiis mortui nisi per manum abbatis aut ministrorum ejus Quod si hoc facere noluerint quod dictum est ipsi hereditate priventur et possessiones in jus ecclesie redigantur De rebus vero hominum ecclesie dictum est si sine legitimis filiis aut filiabus morerentur quod in manu et potestate abbatis remanerent Et si aliquis illorum hominum habens filios aut filias et eos in vita sua et se separaverit et sibi partem retinuerit et sic obierit hoc quod in morte possidere videbatur in jus et in potestate abbatis et ecclesie remanebunt Item dictum est quod liberi homines possint de rebus suis tam mobilibus quam immobilibus leprosis convenienter dimittere salvis tamen per omnia abbatis et ecclesie consuetudinibus Leprosi vero terras suas et edificia quelibet sibi relicta non possunt hominibus alterius potestatis aut vendere aut wadiare Hoc autem ideo concessum est quia leprosi et ecclesia eorum proprie pertinent ad ecclesiam Vizeliaci Aliis vero ecclesiis nihil omnino de edificiis suis relinquere possunt Homines vero ecclesie sine concessu abbatis terram vineam aut aliquod edificium predictis infirmis nec aliis relinquere possunt de mobilibus vero suis elemosinas facere eis non prohibentur Item de sepultura et obsequio mortuorum dictum est ut eis absque exactione pecunie persolvantur Item de tabulis nummulariorum dictum est quod bene licet abbati censum earum accrescere et eas multiplicare secundum hoc quod sibi visum fuerit sicut liberrima et propria ecclesie edificia Item de plateis ville dictum est nemini licere in eis archas aut scamna aut tale aliquid ponere sine permissione abbatis aut ministrorum ejus quia proprie sunt ecclesie Item de custodibus vinearum dictum est illos a burgensibus debere eligi et decano et preposito presentari facta eis fidelitate vineis preponi De singulis vero custodiis dictum est ut XII denarii decano persolvantur Item de custodibus torcularium dictum est ut sicut ex utraque parte cognitum fuit unum sextarium vini de sacco abbati custodes torcularium exigant et sibimet unum denarium Si vero plus exigerent et clamor ad abbatem venerit abbas justiciam faciet Item de pascuis dictum est ut pascua que excommunicatione et juramentis naturalia et communia antiquitus fuisse monstrari poterunt et in adcensum sunt abbas censum eorum dimittat et qui ea ad censum tenent ea derelinquant et ad communem usum redeant Item de silvis dictum est illas silvas abbatem posse in defensionem ponere quas ante exustionem ville que in tempore Alberici abbatis contigit in defensione antiquitus fuisse constat que vero communes fuerunt communes permaneant Item de hominibus de Sancto Petro et aliarum villarum abbatis dictum est abbatem burgensibus nullam injuriam facere si eis non responderit de justicia quam de rusticis suis fecerit quia ad burgenses de rusticis abbatis [] et vini qua panni mensurant per totam villam ematur et vendatur et non amplius Item de facienda tallia in burgenses et rusticos dictum est abbatem eam licite sine consilio et presentia burgensium facere posse per decanum et prepositum et per alios ministros suos quia antiquitus ita solet fieri nec aliter factam fuisse potuit comprobari nec tantum in burgenses et rusticos qui proprias domos habent fieri poterit tallia sicut dictum est sed etiam in eos qui aliorum domos conducunt quorumcumque sint domus postquam per annum in villa manserint qui etiam ceteras ville consuetudines persolvent Item de censu vinearum dictum est quia ab utraque parte recognitum fuit de jurnali vinee reddendum esse dimidium sextarium legitimi vini non debet abbas de jurnali plus exigere Si vero aliqui burgensium legitime probare potuerint vineam vel vineas suas ad minorem censum antiquitus adcensatas fuisse et ab illis quorum id officii fuit in eodem censu permaneant ita etiam erit postea nisi fuerit augmentatum quia secundum incrementum earum quod post supradictam adcensationem factum est augmentari debet et census Item de terciis que alio nomine campartes vocantur dictum est quod illi qui eas debent reddere non terciabunt messes suas antequam ministros summoneant qui ad colligendas tercias constituti sunt Quod si forte ministri adesse non poterint post summonitionem eis factam sicut mos est qui debent tercias aliquem de legitimis vicinis vocent in cujus presentia testimonio legitime tercient et in horrea tercias portent Item de banno abbatis dictum est abbatem habere bannum semel in anno per mensem integrum quem elegerit exceptis octo diebus ante et post tres festivitates Pascha scilicet et Pentecosten et festum sancte Marie Magdalene quod et ipsi burgenses testificati sunt Si vero abbas monstrare potuerit per legitimam probationem quod majus spacium ad faciendum bannum suum habere debeat tantum consequatur quantum legitime probare poterit Item de libris et ponderibus dictum est ut qui ea habere voluerint et sine mercede prestare habeant que tamen equiponderent antiquis et justis ponderibus sacristarii Quod si locanda invenerit aliqua necessitate solus abbas sua locare posset Laudatio hec facta est Vizeliaci a venerabilibus supra dictis [] et publice recitata anno ab Incarnatione Domini MCXXXVII regnante Ludovico rege Francorum