Charter Document - 02340184

Charter Document - 02340184


Charter Number: 02340184
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1136
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes pariter ac futuri quod Fulco de Lailleio et Maria uxor ejus dimiserunt in manu domini Henrici Senonensis archiepiscopi omnem decimam que eis contingeret de omnibus que monachi de Vallelucida laborare poterint manibus carrucis vel precio seu quolibet modo in omni parrochia de Lailleio et ipsis presentibus et volentibus idem archiepiscopus eandem decimam hisdem monachis donavit perpetuo possidendam Hujus rei testes sunt Simon archidiaconus Paulinus canonicus Odo capellanus archiepiscopi Fulco decanus de Valle Mauri Ansellus de Triagnio Milo Buisseron Stephanus Marescoth Hugo de Bleve Actum apud Vallemlucidam die qua benedictum est atrium ejusdem loci Notum sit sancte ecclesie filiis quod Grimaldus presbiter ecclesiarum de Lailleio et de Molendinis Leons dispensante ac precipiente domino Henrico Senonensium archiepiscopo concessit monachis de Vallelucida perpetualiter habendam illam partem decime que ei deberent de omnibus que ipsi quolibet modo operati fuerint in parrochiis ecclesiarum suarum Hac videlicet inter se propter pacis caritatemque custodiam conditione concorditer habita quod monachi ipsi Grimaldo et ceteris per ipsum earumdem ecclesiarum presbiteris sive unus sive plures fuerint dimidium sextarium frumenti ac dimidium sextarium ordei per singulos annos reddiderunt Horum testes sunt Walterius monachus de Pontiniaco Simon archidiaconus Paulinus canonicus Odo capellanus canonicus Joslenus canonicus regularis