Charter Document - 02340183

Charter Document - 02340183


Charter Number: 02340183
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exemption
Date: 1136
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini Ego Henricus Senonensis archiepiscopus notum fieri volo tam presentibus quam futuris fidelibus me concessisse Willelmo abbati Sancte Marie de Scarleiis et fratribus ejusdem cenobii quicquid possident in parrochia Ville Franchie tam in messibus quam in aliis rebus vel possessuri sunt sine decimis habere et sine omni exactione decimarum imperpetuum possidere ita tamen ut ejusdem parrochie presbitero per singulos annos XII nummos pro censu monachi reddant Hoc autem ut ratum et inconcussum permaneat sigilli nostri impressione firmare curavimus Hujus rei testes sunt Stephanus abbas de Regnodei Gauterus monachus de Pontiniaco magister Goslenus Stephanus de Sancto Juliano Teodericus sacerdos Leobaudus capellanus Arnaldus ejusdem parrochie presbiter Actum est apud Sanctum Julianum publice anno ab Incarnatione Domini MCXXXVI