Charter Document - 02340182
Charter Number: | 02340182 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1136 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Res gestas memorie tradere cartarumque testimonio confirmare legum sancit auctoritas magnaque mortalibus esse videtur utilitas Unde ego Hugo Autissiodorensis ecclesie episcopus notum fieri volo carteque hujus testimonio confirmo quod fratres nostri canonici videlicet Sancti Stephani ad me venerunt et ut eis decimas Ausiaci et quatuor ecclesias ecclesiam videlicet Bacerne et ecclesiam Sancti Prisci et ecclesiam Montiniaci et ecclesiam Vendose donarem me rogaverunt Ego autem peticioni eorum diligenter acquievi et predictas decimas et ecclesias perpetua possessione habendas salvo jure episcopali eis donavi ea quidem conditione ut per singulos annos tota quadragesima in refectorio communiter comedant Et ut ipsi et volunt et petunt et ego concedo ut eorum perpetua sit hujusmodi possessio sic et ego et volo et precipio et ipsi concedunt ut perpetua sit predicta conditio Si vero sine legali essonio dimittatur omnia ad episcopum revertantur Hujus autem rei petitores et concessores fuerunt Ulgerius prepositus Jocelinus decanus Stephanus tesaurarius Ato archipresbiter Johannes presbiter Hugo presbiter et alter Hugo presbiter et alii presbiteri de diaconibus Gaufridus Sabaricus Rodulfus Ato et alii diacones de subdiaconibus Rainaldus Ansellus Wilelmus Iterius et alii subdiacones Huic quoque peticioni et donationi affuerunt Hugo decanus Sancti Petri Olricus prior Sancti Amatoris Herveus prepositus Sancte Marie Hoc vero factum est Autissiodoro in capitulo Sancti Stephani anno ab Incarnatione Domini MCXXXVI Ludovico rege Wilelmo consule Jona cancellario