Charter Document - 02340181
| Charter Number: | 02340181 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1136 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Johannes cognomento Capellus laudantibus Gaufrido fratre meo et Hermensende uxore mea et filiis meis Bolderio et Girardo dono atque concedo Deo et Beate Marie Pontiniaci in usus fratrum ejusdem loci quidquid habeo vel jure habere debeo in parrochia sive in territorio Lagniaci preter olchiam unam et sex denarios censuales que teneo de domno Bartholomeo ita scilicet quod totum dominicatum meum in presenti accipiunt jure perpetuo possidendum Casamenta vero quocumque modo sine vi acquirere poterunt sine contradictione mea vel heredum meorum similiter possidebunt nihil penitus mihi vel heredibus meis in eisdem casamentis retinens preter servitium casatorum quamdiu eadam casamenta tenebunt Hastam etiam unam et pratum filii Garnerii habebunt ab ecclesia Pontiniacensi pro competenti censu secundum consuetudinem territorii Quicquid autem de eadem hasta vel prato ecclesia Pontiniacensis quocumque modo sine vi a prefatis hominibus acquisierit similiter in pace habere perpetuo concedo Hec autem tota suprascripta donatio sive concessio atque laudatio in presentia mei Hugonis Autissiodorensis episcopi ante sanctum altare Beati Stephani a prefato Johanne recognita est atque concessa et a Josberto patre suo laudata et confirmata quamobrem utriusque partis assensu et voluntate sigilli mei impressione munivi authoritate Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli et nostra excommunicans omnes qui adversus ecclesiam Pontiniacensem contra presentem cartam ire voluerint donec annuente Domino resipuerint Hujus rei testes sunt Joscelinus decanus Hato archipresbyter Siroz subdiaconus Herveus de Firmitate Josbertus de Prensi Fulco li Cois Guido Bailledarz Humbaudus Belaure Robertus cellerarius Johannes Botentroz Bernardus de Richebort Gauterius Bigote Humbaudus prepositus Landricus Rufus Lambertus Ollanz V vicarius Stephanus Ollanz Ollandus filius ejus Petrus coquus Actum apud Autissiodorum anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo trigesimo sexto Innocentio secundo papa regnante Ludovico rege
