Charter Document - 02340178
Charter Number: | 02340178 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1135 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit presentibus et futuris quod Hugo Pontiniacensis abbas postea factus episcopus Autissiodori concessit sororibus de Crisennone molendina de Cren pretio mille octingentorum solidorum his tamen conventionibus interpositis quod fratres de Loren grangia Pontiniacensi in illis molendinis sine omni exactione moliture sibi molent ita cum molituri cum annona sua venerint primi post illos quos invenerint molentes quantum sibi placuerint molent Quod si unum aut plura predictis molendinis sorores superaddere voluerint liceat eis sed et in istis fratres de Loren eandem consuetudinem habebunt Si vero predicti fratres forte moluerint in omnibus molendinis illis et supervenerint quilibet molituri duo ex molendinis quecumque voluerint sibi retinebunt alia supervenientibus molita prius annona sua que fuerit in trinodis liberabunt Hec omnia laudavit capitulum utriusque ecclesie Pontiniacensis et de Crisennone Que ut rata permaneant sigillo domini Hugonis Autissiodorensis episcopi muniri rogaverunt et suis etiam firmaverunt