Charter Document - 02340177

Charter Document - 02340177


Charter Number: 02340177
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1135
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sanctissime Trinitatis ego Hugo Autissiodorensis episcopus notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod Bertrannus de Selleniaco et Walterus filius ejus per manum nostram dederunt Domino et Beate Marie et monachis de Pontiniaco omnem terram quam in dominio suo habebant in parrochiis Lanniaci Ville et Lanniaci Castelli dederunt etiam quidquid habebant tam in plano quam in nemore apud Ulmeta que sunt juxta natatoria Sancti Aniani Eoque tenore facta est ista donatio ut idem Bertrandus contra omnes calumnias testis et defensor assistat excepto Hugone de Gissy de cujus feodo hec habebat Huic donationi interfuerunt capellani ipsius episcopi Nargaudus et Mainardus monachi et Herbertus et Stephanus servientes episcopi Acta sunt hec quidem anno Incarnationis Dominice millesimo centesimo tricesimo quinto