Charter Document - 02340176
Charter Number: | 02340176 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1134 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo Autissiodorensis episcopus et ego Ebrardus Molismensis abbas et ego Willelmus Nivernensis comes convenimus Crisennoni propter quasdam dissentiones que emerserant de priori ordinatione sanctimonialium que de Juliaco Crisennoni advenerant et de donis possessionum ejusdem monasterii ibique aliarum religiosarum personarum et secularium consilio et deliberatione secundum testimonium eorum qui priori ordinationi atque donationi interfuerant controversiam definire decrevimus Testimonium autem eorum tale fuit domnus Guido Molismensis abbas assensu et voluntate capituli sui concessit predictis sanctimonialibus locum Crisennonis cum omnibus ad eundem prioratum pertinentibus libere et quiete et sine omni exactione jure perpetuo possidendum nihil sibi ibidem retinens preter providentiam et curam animarum et ne forte monasterium monachorum multitudine gravaretur tres aut quatuor tantum ibidem commanere diffinitum est Iterius vero de Tociaco laudantibus matre Ermengarde et Stephano fratre ejus et Hugo de Tilio laudaverunt quidquid antecessores sui eidem monasterio pro eleemosyna contulerant donantes et ipsi ex parte sua quidquid proprium habebant in insula qua Baciola et Icauna clauditur et quicquid ibi ab aliis jure adquirere sanctimoniales poterunt piscaturam etiam utriusque fluminis in proprios usus ejusdem monasterii concesserunt quantum insula tenet ipsa piscatura sibi in proprios usus propriarum personarum suarum tantummodo reservata Concesserunt etiam sanctimonialibus proprium in suis habere ministrum ita libere ut per nullum eorum ad justitiam veniret neque ipse neque aliquis de mercenariis earum nisi prius in ipsis justitia remaneret Hujus rei testes et retroacto res Hugo abbas Pontiniacensis Gaufridus Borracensis Stephanus Fontismensis Goscelinus decanus Hugo de Tilio Iterius de Tociaco Hugo de Mellenniaco Arnaudus de Tociaco Hujus retractationis testes et auditores Albericus abbas Virziliacensis Gervasius abbas S Germani Hugo de Crano Renardus monachus Hugo decanus S Petri Hurricus prior S Amatoris Gaufridus cantor S Stephani Atto archipresbyter Herveus capellanus Belicius clericus comitis Rodulphus de Tociaco Renaudus de Varsiaco Humbertus de Talaia Duranus de Fouvent Humbaudus prepositus Autissiod Gimabertus et frater ejus Renaudus Morellus Hec autem facta sunt anno ab Incarnatione Domini MCXXXIV Innocentio papa Lodovico rege Francorum