Charter Document - 02340175

Charter Document - 02340175


Charter Number: 02340175
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1162
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Anno ab Incarnatione Domini MCXXXIV epacta XXIII concurr VII indict XII feria VI ante adventum Domini in die S Andree apostoli Innocentio Romano pontifice II anno IV pontificatus ipsius Hugone Autissiodorensi pontifice domno Stephano de Tociaco abbate primo loci ipsius Ludovico rege Francorum Guillelmo Nivernensi comite qui etiam locum ipsum comparavit fundavit et edificavit ac postea Carthusiam profectus atque ibidem Deo serviens defunctus est Fuit autem ipsa abbatia de Regniaco antea apud Fontesmum sub eodem venerabili patre per septem fere annos ex eo scilicet tempore quo ibi ordo Cisterciensis advenerat Hujus authores ab initio fuerunt sanctissimi et religiosissimi viri domnus Girardus et domnus Garinus quorum unus in abbatem quamvis invitus sublimatus alter vero in priorem electus est qui ibidem cum multis fratribus longo tempore Deo servientes cursum vite sue feliciter impleverunt Horum itaque successores supradictus scilicet abbas Stephanus quartus a beato Girardo cum suis posteaquam abbatiam Regniacum transtulerunt memores sancte conversationis illorum die III id est IV nonas decembris die dominica postquam ibi advenerant mittentes detulerunt corpora eorum et in capitulo quasi patronos in uno sepulchro honorifice condiderunt Tenuit autem idem venerabilis Stephanus abbatiam apud Fontismum annis sex et mensibus fere tribus apud Regniacum vero XXVII annis mensibus sex qui simul juncti fiunt XXXIII cum supradictis diebus completisque annis LXII nativitatis sue VII kalendas junii in vigilia Pentecostes diem clausit extremum anno ab Incarnatione Domini MCLXII flentibus nobis et desolatis