Charter Document - 02340174

Charter Document - 02340174


Charter Number: 02340174
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1134
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Guillelmus comes Nivernensis qui fuit natus de filia Lancelini de Baugenciaco quasdam consuetudines quibus ecclesia Sancti Michaelis hominesque ad eam pertinentes gravabantur pro Deo et venia peccatorum delictorum suorum eidem ecclesie remisit Concessit autem quod homines qui habitant in burgo Sancti Michaelis et pertinentiores sunt ad ecclesiam Sancti Michaelis quam ad alterius dominatum non erunt justiciati a comite neque a ministris ejus nisi per clamorem abbatis vel ministrorum ejus sicque per abbatem vel ministros ejus justitia fiet tempore et die convenienti et abbas emendationem totius justitie de suis hominibus habebit Agressionem quoque duelli quam campos nuncupant de eisdem hominibus eidem ecclesie concessit tali scilicet pacto quod abbas vel ministri ejus vadimonium de suo homine accipient et si pacificatum fuerit bellum abbas de suo homine prout sibi placuerit faciet Quod si duellum factum fuerit et homo abbatis devincetur de suo homine devicto in dispositione ipsius abbatis erit nisi tanta fuerit culpa ut corporalis vindicta fieri debeat inde quam faciet comes vel prepositus ejus Et sicut predictum est ut fiat de homine Sancti Michaelis ita et de homine comitis fiet secundum voluntatem ipsius comitis vel ministrorum ejus Illud etiam quod in nundinis que sunt in vigilia et in die festivitatis Sancti Michaelis idem comes calumniabatur campum videlicet duellorum et infracturas ejusdem fori et inventiones eidem ecclesie concessit Latro quoque si ibi captus fuerit potestati abbatis omnino subjacebit et si ad redemptionem venerit tota redemptio in manibus abbatis erit Si vero culpa exigente corporali vindicte deputabitur potestati comitis vel ministrorum ejus tradetur Sciendum est etiam quod eandem potestatem quam habet abbas in latronibus predictorum nundinorum eandem habet in illis qui in atrio ecclesie omni tempore capti fuerint preter corporalem justitiam ut prediximus Et quando eos de captione absolvet vidente preposito vel ministris ejusdem comitis dimittentur Bannum etiam vini semel in anno per unum mensem seu bis per quindenos dies concessit ecclesie et eo tenore quod si infractum fuerit abbas vel ministri ejus de hominibus suis totam justitiam facient et emendationem accipient Quod si homo comitis bannum illud infregerit monachi facto clamore ad prepositum viventem legem accipient et eadem justitia in burgo Sancti Michaelis per manum comitis vel prepositi sui fiet si autem prior comes bannum suum aperuerit monachi eo durante suum non aperient Habebat quoque comes pro consuetudine medietatem mensure vini que gerlacium dicitur et eam similiter ecclesie remisit et si mensura vini falsa fuerit inventa in aliquo homine Sancti Michaelis abbas justitiam faciet et emendationem accipiet Solebat etiam convocationem facere idem comes de hominibus Sancti Michaelis quoties convocabat exercitum vel ad munitionem et constructionem castellorum suorum et hec quidem remisit Porro de hominibus illis qui albani dicuntur ita statutum est ut si illic advenerint et infra unum mensem eidem ecclesie mancipare se voluerint abbati et monachis eos retinere licebit nam ultra mensem comitis erunt Inde fuerunt testes subscripti ipse Willelmus comes Hugo de Tilio Gosbertus de Sancto Patriciaco Oliverius de Nouariis Gaufredus frater ejus Adam de Nouariis Rainaldus de Rovario Seguinus Grossus Agano de Cassiaco Odo de Venlaio Stephanus de Melesiaco Stephanus de Polisiaco Gauterius Bonus Amicus Guillelmus de Moncellis Guido Bisantio Guido Corbella Sirellus Hildebertus cubicularius Frogerius coquus Ingelbertus et Girardus et Humbertus famuli abbatis Nivardus maior Facte quidem sunt iste donationes primitus apud Tornodorum in aula comitis coram supradictis testibus deinde in eodem anno apud Altissiodorum ab eodem comite confirmate et ipso jubente scripte et coram eo recitate et sigillo suo signate Laudavit etiam hoc Adalaidis comitissa uxor ipsius eodem die et filii ipsorum Rainaldus et Robertus Testes qui illic interfuerunt sunt isti Milo de Erviaco Wido de Merlenniaco Hugo de Merlenniaco Hervaudus de Tociaco Odo frater ejus Girardus de Narbona Robertus de Riciaco Renaudus filius ejus Dodo de Pictavio Dodo nepos ejus Walo Strabo Odo frater ejus Stephanus de Fulviaco Adam de Nouariis Tancredus de Nuid Joffredus de Tornodoro Renaudus frater ejus Humbaudus prepositus Altissiodorensis Wido Bisuntio tunc prepositus Tornodori Wido filius ejus Martinus cubicularius Wido Corbella Martinus Bufets Post aliquod vero tempus laudavit hoc Guillelmus filius supradicti comitis in quodam loco qui dicitur Fontanas ubi convenerant pater ejus et comes Theobaudus et Wido comes Barrensis et quam plures alii et hanc concessionem fecit ipse jubente patre coram testibus quorum nomina sunt hec Wido de Domno Petro Wido de Merlenniaco Walterius frater ejus Iterius Carduus Milo de Cappis Girardus et Engelbertus famuli abbatis Acta quidem sunt hec anno ab Incarnatione Domini MCXXXIV epacta vigesima tertia indictione XII existente pontifice romano Innocentio II monarchiam regni Francorum gubernante rege Ludovico cum Ludovico filio anno regni ipsius XXVII filii vero III Lingonice sedis episcopo Guillenco hujus monasterii domino Widone existente abbate