Charter Document - 02340173
Charter Number: | 02340173 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1133 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Henricus Dei gratia venerabilis Senonensium archiepiscopus Omnium Dei fidelium voluntas precipue autem prelatorum quibus Dominus curam animarum et sollicitudinem commisit in desiderio religionis augmentande esse debet Nos ergo Deilocum quietum et ab omni subjectione liberum Senonensis ecclesie et nostra subjectione excepta priori Josberto canonicisque regularibus sibi commissis successoribusque eorum in perpetuum possidendum concedimus cum omnibus ad eumdem locum pertinentibus ut ibi die ac nocte Deo serviendo canonicus ordo floreat quem nemo pro alio ordine mutare presumat Cum autem locus Deo volente possessionibus et numero fratrum ut abbatem habere possint adeo creverit idoneam personam de fratribus suis si ibi fuerit canonice eligant sin autem de religioso monasterio personam querant tali officio dignam Concedimus etiam prefatis canonicis ut abbate inibi facto quoniam locus arctus est ad construendam abbatiam necdum amplus nemus eradicando amplificent locum in tantum ut et officinas et domos suas ibi construere et hortos et virgulta plantare possint et in ceteris nemoribus nostris concedimus eis necessarium usuale Hoc autem ut firmum permaneat sigilli nostri impressione corroborando firmamus Actum est Senonis anno ab Incarnatione Domini MCXXXIII pontificatus autem nostri XI data X cal augusti