Charter Document - 02340171

Charter Document - 02340171


Charter Number: 02340171
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1133
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Successorum memorie presenti scripto commendare studuimus inter nos scilicet ecclesiam Sancti Germani Autisiodorensis et Beate Marie Pontiniacensis agentibus abbatibus Gervasio atque Hugone de molendino quod est in alodio Revisiaci nomine Espaillardo taliter convenisse Utrumque siquidem laudavit capitulum ut expensas molendini communiter mitterent et reditus omnes equali portione inter se dividerent Ecclesia tamen Pontiniacensis ad quam proprie molendini sedes et aqua pertinebat omnes ejusdem aque pisces atque piscationes infra terminos aque sue sibi specialiter retinuit Ad eamdem quoque pertinebit ecclesiam molendinarium eligere mittere atque mutare subque jure suo quantum dumtaxat ad molendinum pertinet specialiter habere Ipse vero molendinarius utrique ecclesie de parte sua fidelitatem faciet atque de communibus molendini reditibus modium annone pro mercede recipiet cum ceteris exacturis que ad hujusmodi mercennarios universali consuetudine pertinere noscuntur Si quid autem de capitali Autisiodorensis ecclesie male acceperit aut per Pontiniacensem abbatem ablata restituet vel eo expulso justiciam sibi de eodem exigere poterunt undecumque voluerint Quod si forte quis alius contra predictas ecclesias quod ad infracturam pertineat in molendino vel appenditiis aliquid commiserit juris solutio communi ecclesiarum utilitati deserviet Si quod denique edificium aliud verbi gratia ad aptandos pannos ad terendum corticem et his similia juxta molendinum ex eadem aqua fieri contigerit de expensis reditibus infractione custodis justicia lex supradicta per omnia tenebitur excepto quod merces quam parcior juste dari poterit custodi donabitur Hanc igitur convenientiam firmatam esse constat anno ab Incarnatione Domini MCXXXIII Innocentio secundo papa Hugone Autisiodorensi pontifice Testes Gervasius abbas Gervasius prior Robertus camerarius et alius Robertus monachi Sancti Germani Autisiodorensis item Hugo abbas Stephanus prior Girardus Herveius monachi Sancte Marie Pontiniacensis item laici Leodegarius maior Roboreti et filius ejus Johannes Guido frater maioris Walterius carpentarius Robertus de Sodoliaco et Engelbertus filius ejus Bernardus de Divite Burgo Gualterius de Roboreto et frater ejus Robertus Gocelinus canonicus Desiderius presbiter Petrus presbiter Robertus telonearius Garnerius pincerna Johannes Botentrot Humbaldus panetarius servientes comitis Calvus famulus Guilbertus famulus