Charter Document - 02340170

Charter Document - 02340170


Charter Number: 02340170
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1133
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Commutationem terrarum atque censuum inter nos ecclesiam scilicet Sancte Marie de Pontiniaco et ecclesiam Sancti Martini de Chableia habitam litterarum apicibus dignum duximus annotare ut futuris temporibus rata et inconvulsa valeat permanere Igitur imprimis concedit ecclesie Sancti Martini ex parte Pontiniacensis ecclesie Hugo ejusdem loci abbas quidquid Hugo de Merlenniaco et Humbaldus prepositus Autisiodorensis de tenemento Hugonis Arumnensis et Willelmi de Monte Regio tenebant quod jam ecclesie Pontiniacensi concesserant Concedit etiam tres solidos et dimidium annualis census de terra quam Arnulfus Capicerius dederat Sancte Marie concedit et alios septem denarios in valle Flaiaci eo tenore ut omnia supradicta ecclesia Sancti Martini deinceps perpetuo jure possideat In secundo loco concedit ex parte Chableiensis ecclesie Sancte Marie de Pontiniaco Bruno prepositus Sancti Martini quidquid terrarum et census ecclesia Sancti Martini Chableiarum habebat et habere debebat in castellaria Lagniaci exceptis duobus solidis census quos monachi Pontiniacenses Sancto Martino debent Concedit eo tenore scilicet ut ad integrum ea deinceps Pontiniacensis ecclesia perpetuo jure possideat Hujus rei testes sunt ex parte Sancte Marie monachi Garinus Rainaldus Bartholomeus laici Achardus prepositus et Poardus frater ejus Arembertus faber Milo maior Chichiaci Stephanus de Sanctis Virtutibus Johannes et Mattheus frater ejus ex parte Sancti Martini Arnulfus Capicerius Galterus cantor Theudo sacerdos Johannes sacerdos filius Bertranni Theodoricus Petrus filius Guidonis canonici Sancti Martini laici Guido maior Arembertus de Autissiodoro Robertus decimator Galterus molendinarius Hugo faber Milo cordubanarius Engelbertus sutor Actum Chableiis publice in capitulo Sancti Martini anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo trigesimo tertio die dominico secundo nonis februarii Innocentio secundo papa Ludovico regnante in Francia