Charter Document - 02340169
Charter Number: | 02340169 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1132 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Henricus Dei gratia Senonensis archiepiscopus Cognitum habemus et tenemus certum quia lucrum bonum sibi procul dubio tessaurizat qui servis ac ministris Christi ne deficiant in via sumptus necessarios amministrat Non enim fallit qui dicit date et dabitur vobis et in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et quoniam ad nostrum spectat officium servos Christi diligere et ne aliquorum perturbationibus a Christi servitio moveantur eorum paci et quieti providere Ea propter ecclesias et quecunque alia bona predecessor noster Dainbertus vir bone et sancte memorie ecclesie Beati Johannis donavit nos quoque tibi Rainarde qui eidem ecclesie abbas preesse dinosceris tuisque in perpetuum successoribus [] quicquid ipse inde [] habemus et confirmamus et ne aliquis ejus pie donationi obviare presumat Spiritus Sancti auctoritate interdicimus ecclesiam videlicet de Matriolis in honore beati Georgii martiris ecclesiam de Vicinis in honore sancti Sulpicii confessoris ecclesiam de Capriaco in honore beati Martini confessoris ecclesiam de Vois in honore sancte Dei Genitricis cum omnibus appendiciis earum Nos etiam predicte ecclesie Beati Johannis religionem et sanctitatem adtendentes ad eorum sustentacionem adjicimus et donamus eidem ecclesie ecclesiam videlicet de Sosiaco in honore sancte Dei Genitricis ecclesiam de Carris in honore beati Petri apostoli ecclesiam de Nibella in honore sancti Sulpicii confessoris salvo tamen per omnia pontificali jure Concedimus etiam et confirmamus predicte ecclesie Beati Johannis evangeliste et fratribus ibidem Domino servientibus ipsis et successoribus eorum in perpetuum habendos annuos reditus singularum prebendarum singulorum canonicorum nostrorum quos ipsis obeuntibus pro animabus eorum ecclesia nostra per annum dare consuevit quantum ad nos pertinet et secundum quod continetur in literis fratrum nostrorum canonicorum videlicet Beate Marie et Sancti Stephani Ut autem hec confirmacio nostra plene firmitatis vires obtineat consilium etiam et assensum ac laudem archidiaconorum nostrorum adhibuimus et caractere nostri nominis et nominibus eorum scriptum presens roboravimus Actum in pontificali domo [] Anno ab Incarnatione domini MCXXXII indictione X pontificatus vero domni Henrici archiepiscopi anno X Henricus archiepiscopus subscripsit Teobaudus archidiaconus S Petrus archidiaconus S Symon archidiaconus S Villermus archidiaconus S Data Senonis decimo kalendas januarii regnante Ludovico rege anno XXVI Symon cancellarius S