Charter Document - 02340168
Charter Number: | 02340168 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1132 - 1147 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Dei nomine ego Herbertus indignus Sancti Petri abbas humilisque ejusdem loci conventus notum esse volumus presentibus et futuris quod causa conservande mutue dilectionis concedimus abbati sanctoque conventui de Dilo alodum nostrum de Mori annuente hoc Oelardo et ejus heredibus qui ipsum tenuerant Hoc autem eo pacto facimus ut singulis annis in festo Sancti Petri quod est III kalendas julii solvant inde determinatum censum IIII videlicet solidos Quod si neglexerint legem faciant et non perdant Hoc insuper ibi retinemus ut si forte de proprio dominio loci illius predicta terra exierit in proprium Beati Petri redeat dominium Signum Herberti abbatis Signum Garnerii abbatis de Dilo Testes hujus rei Hulduinus prior Hugo monachus Fulco monachus Petrus monachus Tehobaldus monachus Galterius Philippus Dodo item Petrus Stephanus Salo Dodo item laici Joslenus Garnerius Sado item Tehobaldus canonicus de Dilo Humfredus miles de Templo Bertrannus Oelardi filius Galterius Trecassinus de Vilamor Petrus qui scripsit