Charter Document - 02340167
Charter Number: | 02340167 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1132 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ludovicus Dei gratia victoriosissimus rex Francorum notum omnibus fieri volumus tam presentibus quam futuris pro remedio et salute animarum nostrarum et successorum nostrorum nos concessisse canonicis apud Dei Locum religiose viventibus successoribusque suis ibidem similiter victuris omnia in Ota usibus suis necessaria sive ad construendum ibidem monasterium sive domos sive ad pascenda animalia sive pecora vel ad quoslibet alios usus Concessimus etiam eis circa prefatum locum terram planam Hoc autem donum ut stabile et ratum permaneat sigilli nostri impressione signari voluimus Hoc actum est Senonis testibus Henrico archiepiscopo Senonum S abbate Sancti Dyonisii Isnardo vicomite Joviniacensi Radulfo de Peronia anno ab Incarnatione Domini MCXXXII Ludovico rege Francorum regnante XXVI anno indictione X Stephanus cancellarius scripsit