Charter Document - 02340166

Charter Document - 02340166


Charter Number: 02340166
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1132
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui monasterii Sancti Michaelis Tornodorensis ordinis sancti Benedicti Lingonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Ex parte vestra fuit propositum coram nobis ut cum nonnulli archiepiscopi et episcopi homines vestros qui servilis condicionis existunt vobis invitis in clericos promovent in vestrum et monasterii vestri prejudicium non modicum et gravamen quare nobis humiliter supplicastis ut salubre super hoc remedium adhibere paterna sollicitudine curaremus Vestris itaque supplicationibus benignum impertientes assensum ne quis de cetero homines vestros qui servilis condicionis sint vobis invitis in clericos promovere presumat auctoritate presentium districtius inhibemus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere vel ei ausu temerario contra ire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Lugdunum III nonas octobris pontificatus nostri anno tercio