Charter Document - 02340165

Charter Document - 02340165


Charter Number: 02340165
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1131
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Dignum est ut qui de manu Domini bona indigni suscipimus servis et pauperibus Christi quos in domo ipsius suo servitio mancipatos conspicimus manum humilitatis nostre misericorditer porrigamus Ego igitur Ludovicus Dei dispensante misericordia in regem Francorum sublimatus notum fieri volo cunctis fidelibus tam futuris quam instantibus quod Johanni venerabili Scarleiensis monasterii abbati et fratribus in loco eodem sub predicto abbate Domino famulantibus terram carrucis quatuor sufficientem et fenum et pascua plene sufficientia in loco qui Vallismorini antiquitus vocabatur et moderno tempore regis eleemosyna appellatur et in silva que Otta dicitur propria et jure proprio habenda et obtinenda donamus et concedimus his terminis valle scilicet de Larriceis ex una parte ex alia vero via alba ex altera via Sancti Angeli et ex alia lignis ad hoc testimonium signatis Preterea per omnia nemora nostra que sunt in Otta omnia ad quoslibet usus necessaria et quidquid de feodo nostro adepti sunt vel in futuro adipiscentur illis concedimus Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus et ut ratum et inconcussum permaneat sigilli nostri auctoritate et nominis nostri caractere subter firmavimus Actum Stampis publice Ludovico filio nostro et uxore nostra Adelaide regina concedentibus anno Verbi Incarnati MCXXXI regni nostri XXIII astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa S Radulphi comitis Viromandensis dapiferi nostri Ludovici buticularii Hugonis constabularii Hugonis camerarii Data per manum Simonis cancellarii