Charter Document - 02340161

Charter Document - 02340161


Charter Number: 02340161
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit presentibus et futuris quod Stephanus Hespanel de Surdolio et Emelina uxor ejus concessu et voluntate filiorum suorum Girardi et Willermi et Milonis dederunt Beate Marie de Pruliaco et fratribus ibidem Deo servientibus boscum qui vocatur Alodium jure perpetuo possidendum Boscus vero iste est in parrochia Sancti Aniani junctus Plano Solo Hujus rei testes sunt Girardus Hespanel et Stephanus filius ejus Normannus Belvensis Norbertus de Villa Botleni