Charter Document - 02340160
Charter Number: | 02340160 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1130 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod Raynaldus Bisalmeni de Braio dedit Sancte Marie Pruliacensi et omnibus ibidem Deo servientibus quartam partem nemoris Plani Solii et iterum a Plano Solio quicquid ipse possederat usque ad puteum Stephani Sextarii et fossetum quod dividit parrochiam Sancti Aniani et parrochiam Villebloveni et tendit versus Jardin et tres partes terre circa Villerium et septem denarios census quos monachi Sancti Remigii reddunt excepta illa terra quam Stephanus Sextarius tempore hujus donationis tenebat Hoc donum vero apud Braiacense castrum Gualo miles de cujus feodo erat precatu comitis Theobaldi predictis monachis perpetuo possidendum pro sua suorumque redemptione concessit Hujus rei testes sunt [] Istud etiam donum Maria uxor predicti Rainaldi et Teobaldus filius ejus filiaque ejus Heluisa et ceteri infantuli prescriptis monachis laudando concesserunt Cujus rei testes sunt Hugo Esventez Et iterum Ansellus Bisalmeni precatu fratris sui Rainaldi hoc donum prefatis monachis concessit coram is testibus Herberto Rufo qui hoc ipsum laudavit []