Charter Document - 02340159
Charter Number: | 02340159 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1130 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod Stephanus Crotarius filius Hawini de Sancto Aniano concessit Sancte Marie de Prulio et monachis ibi Deo servientibus decimam de omnibus que operabuntur carrucis vel precio vel manibus vel quolibet modo in suos proprios usus in tota parrochia Sancti Aniani Cujus rei testes sunt Hoc donum postea concessit soror ejus Hawisa Cujus concessionis testes sunt Hoc etiam memorie commendamus quod Stephanus Crotarius filius Hawini de Sancto Aniano et Stephanus Rabitorius de Pontibus vendiderunt Pruliacensibus monachis dimidium nemoris de Plano Solio quod adjacet in confinio et parrochia Sancti Aniani Hujus rei testes sunt Quam venditionem postea confirmavit predictus Stephanus Rabitorius apud Pontes Hawisa uxore ejus laudante de cujus patrimonio isdem Stephanus suprascriptum nemus possidebat Cujus rei testes sunt Hoc idem laudavit apud Senones Paganus de Clos Fonte et uxor ejus Hersendis testantibus [] Rainerio qui se occidit